Circulares litterae dioecesanae anno 1949.

VII.

VII. Nr. 1716. Sanctissimi Domini Nostri P 11 Divina Providentia PAPAE XII indictio universalis iubiiaei anni sancti 1950. PIUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI UNIVERSIS CHHISTIFIDELIBUS PRAESENTES LITTERAS INSPECTURIS SALUTEM ET AP0ST0LICAM BENEDICTIONEM. Iubilaeum maximum, quod per pro­ximi anni decursum hac in Alma Urbe celebrabitur, eo potissimum spectat ut Christianos omnes non modo ad admisso­rum expiationem revocet emendationem­que vitae, sed etiam ad virtutem sancti­tudinemque assequendam, secundum illud: „Sanctificamini et estote sancti, quia ego sum Dominus Deus vester“ (Lev. 10, 7; cfr. 1 Petr. 1, 16). Ex quo quidem facile cernitur quae quantaque sit antiquissimi huius instituti utilitas. Si enim homines hanc Ecclesiae vocem exaudierint, si a terrenis fluxisque rebus ad aeterna se converterint perpetuoque mansura, tum procul dubio optatissima illa habebitur renovatio animorum, ex qua non tantum privati, sed publici etiam mores Christianis praeceptis chri- stianoque afflatu conformabuntur. Siqui­dem cum recta vivendi ratio singulorum mentes permovet ac sincere efficienter- que dirigit, tum necessario consequitur, ut nova quaedam vis atque impulsio universam attingat ac pervadat humanae consortionis compagem, quae ad melio­rem felicioremque rerum ordinem revo­cetur. Atqui, si umquam alias, hodie potissimum necesse est Evangelii veri­tate virtuteque reformare omnia. Homi­num nisus, quamvis sint laude digni, nec fallacibus moveantur rationibus, tantae huic rei impares tamen sunt; augusta solummodo religio, quae superno auxilio divinaque gratia innititur, tam grandem potest suscipere causam, eam- demque, actuose contendentibus omni­bus, ad salutiferum exitum adducere. Quamobrem vehementer optamus ut ubique terrarum sacrorum Antistites una cum clero cuiusque suo, commissum sibi gregem ea diligenter edoceant, quae ad proximum Iubilaeum maximum per­tineant; eosdemque adhortentur ad illud aptiore, quo poterunt, modo participan­dum, sive Romam venire queant, sive domi permaneant; impensiores nempe preces ad Deum fundant; sanctae paeni- tentiae caritatisque opera multiplicent; ac cetera pro viribus agant, quae Nos, utpote peculiaria proposita per Annum Sacrum assequenda, iam occasione data enuntiavimus. Itaque, iam nunc uberes salutaresque fructus mente praecipientes, quos supp­lici a Divino Redemptore poscimus prece, Romanorum Pontificum Decessorum No­strorum vestigiis insistentes, ac de Vene­rabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Car­dinalium consilio, universale maxim uni­que Iubilaeum hac in Alma Urbe a Natali Domini N. Iesu Christi, anno millesimo nongentesimo quadragesimo nono inchoandum, et ad Natalem Do­mini Nostri anno millesimo nongente­simo quinquagesimo finiendum — idque ad normam canonis cmxxiii — auctoritate omnipotentis Dei, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, ad ipsius Dei gloriam, ad animorum salutem et Catho­licae Ecclesiae incrementum, indicimus per has litteras et promulgamus, ac pro indicto promulgatoque haberi volumus. Hoc igitur piacularis anni decursu, omnibus utriusque sexus christifidelibus, qui rite per Paenitentiae Sacramentum expiati et sacra Synaxi refecti, vel eodem 7

Next

/
Thumbnails
Contents