Circulares litterae dioecesanae anno 1949.
VII.
28 die, vel diversis diebus, quovis ordine servato, Basilicas S. Ioannis ad Lateranum, Vaticanam S. Petri, S. Pauli ad viam Ostiensem ac Liberianam in Ex- quiliis semel pie inviserint, atque ter preces Pater Ave Gloria, semel praeterea Pater Ave Gloria ad mentem Nostram, et formulam Credo in unaquaque Basilica recitaverint, plenissimam totius paenae, quam pro peccatis luere debent, indulgentiam ac veniam misericorditer in Domino concedimus atque impertimus. Quae autem supra servanda ediximus ut plenissima Iubilaei venia lucri fiat, pro iis qui aut morbo aliaque legitima causa in Urbe vel in ipso itinere prohibiti aut morte interim praerepti, praefinitum visitationum numerum nondum compleverint neve inchoaverint quidem, ita temperamus, ut iidem, a culpis rite absoluti ac sacra Synaxi refecti, indulgentiae remissionisque iubilaris participes perinde sint, ac si quattuor, quas memoravimus Basilicas reapse inviserint. Decernimus praeterea iubilarem hanc indulgentiam a christifidelibus, cum sibi, tum vita functis, toties lucri fieri posse, quoties imperata opera rite perficiantur. Quaenam vero, dilecti filii, sit in universum mens Romanorum Pontificum profecto non ignoratis; at quaenam sit, ad proximum Annum Sacrum quod attinet, peculiaris mens Nostra cupimus apertius clariusque vobis patefacere. Per admovendas ad Deum supplicationes id imprimis imploretur, ut omnes precando paenitendoque sua quisque admissa expient, atqufe ad Christianam morum emendationem ad christianam- que virtutem ita contendant, ut hoc Iubi- laeum maximum feliciter maturet universalem omnium ad Christum reditum. Idque praeterea est a Deo supplici petendum prece ut fidelitas, Divino Redemptori ab eoque conditae societati debita, inconcussa mente actuosaque voluntate ab omnibus retineatur, ut sanctissima Ecclesiae iura adversus hostium insidias, fallacias, insectationesque incolumia semper in violataque serventur; itemque ut qui adhuc sint catholicae veritatis expertes, qui e recto itinere aberrent, ac vel ipsi infitiatores osoresque Dei superna luce collustrentur, ac flexanima gratia permoti ad Evangelii adducantur obtemperandum praeceptis; ut recte composita ac serena tranquillitas ubique terrarum, ac praesertim in sacris Palaestinae locis, quam primum constabiliatur, ut civium ordines, pacatis odiis sedatisque discordiis, iustitia fra- ternaque concordia invicem coniungan- tur; ut denique indigentium multitudines e suo labore habeant, unde honeste vivant, atque ex largitate caritateque eorum, qui elatiore fortuna fruantur, necessaria opportunaque assequantur adiumenta. Redeat tandem aliquando optatissima pax in omnium animos, in domesticos convictus, in singulas Nationes, in uni- versamque populorum communitatem; habeant „qui persecutionem patiuntur propter iustiliam“ fMatth. 5,10) invictam illam fortitudinem, quae Ecclesiam inde ab originibus martyrum cruore decoravit ; qui profugi, qui captivi, qui extorres longe a propriis laribus abstrahuntur, ad dulcissimam possint quantocius patriam remeare suam; qui autem dolore maeroreque anguntur, supernis reficiantur solaciis. Christiano pudore fulgeat ac Christiana virtute floreat, vigescat animosa iuventus; eique in exemplum prqeluceat provecta ac senilis aetas; omnes denique caelesti ea fruantur gratia, quae sit auspicium sempiternae adipiscendae in caelis beatitatis. Iam nihil aliud, dilecti filii, reliquum est, nisi ut vos paterna invitemus voluntate ut Romam per piacularis anni decursum frequentissimi conveniatis; Romam dicimus, quae christifidelibus cuiusvis Nationis veluti altera patria est, ubi locum, in quo Apostolomul Princeps post factum martyrium conditus fuif, venerari queunt, ubi sacra martyrum hypogea, ubi templa praeclarissima, ubi avitae fidei avitaeque pietatis monumenta cernere possunt, ac communem Patrem visere, qui, brachia ad eos pandens, amantissimo animo eorum adventum praestolatur. Novimus quidem itinera non omnibus expedita neque facilia fore; iis praesertim, qui tenuiore fortuna utantur atque in longinquis commorentur terris. Atsi, cum de terrenae huius vitae necessitatibus agitur, tantopere contenditur ut omne genus difficultates evincantur, cur omnino sperare non liceat futurum ut ingentes undique terrarum multitudines, nullis parcentes laboribus, nullisque perterritae incommodis, ad Almam hanc Urbem confluant, caelestia munera impetraturae? Attamen, dilecti filii, eiusmodi peregrinationes non eorum more suscipien-