Circulares litterae dioecesanae anno 1940. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae

IV.

populis ac gentibus omnibus a Deo pacata tempora impetrent. Ad altare caelestis Matris cotidie conveniant, ac, positis genibus elatis- que manibus, cum precibus ilores offerant, flores ipsimet mystici Ecclesiae viridarii. Magnam Nos utique in eorum supplicationi­bus spem reponimus, quorum „angeli... sem­per vident faciem Patris“,5 quorum adspectus ipse innocentiam redolet, et in quorum vivi­dis oculis aliquid videtur caelorum luminis refulgere. Novimus enim Divinum Redempto­rem peculiari eos caritate complecti, ac san­ctissimam eius Matrem teneriore eos bene­volentia diligere; novimus insontium preces superna penetrare, divinam exarmare, iusti- tiam, ac caelestia sibi ceterisque impetrare munera. Quadam igitur pia inter se precum con­tentione instituta, rem supplicando urgere etiam iidem ne desistant, illius promissionis memoris: „Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate et aperietur vobis.“6 Ac faxit benignissimus Deus, tot compre- cantium vocibus, innocentium praesertim puel­lorum, ad misericordiam permotus, ut, seda­tis coniunctisque fraterno amore animis, ac recto ordine compositis traquillatisque rebus, quam primum pacis iris felicioraque tempora humanae consortioni affulgeant. Tu vero, Dilecte Fili Noster, velis haec vota atque hortamenta Nostra, aptiore quo duxeris modo, cum omnibus communicare, imprimisque cum sacrorum Antistitibus totius catholici orbis, quos semper voluntati Nostrae deditissimos experti sumus, quorumque pasto­ralem sollicitudinem tot rationibus explora­tam habemus. Interea autem, divinorum munerum auspicem, paternaeque voluntatis Nostrae testem, cum tibi, Dilecte Fili Noster, tum iis singulis universis, qui hortationi huic Nostrae libenti parebunt animo ac nominatim caris­simorum Nobis puerorum phalangi, Aposto- licam Benedictionem peramanter in Domino impertimus. Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XV mensis április, anno MDCCCCXXXX, Pontificatus Nostri secundo. PIUS PP. XII. Desiderio Beatissimi Patris satisfacere properantes decernimus et hisce iniungimus, ut omnes sacrorum curiones fideles adhor- tentur ad assistendum quanto maiore numero 5 Matth., XVIII, 10. e Matth., VII, 7; Luc., XI, 9. quotidianae devotioni Maiali et ad offerendum hoc pium suum exercitium Deiparae Virgini pro obtinenda quantocius humano generi pace. Praesertim vero pueri et puellae ad pedes Virginis hoc mense adducantur, sive, ubi possibile est, quotidie, sive saltem semel vel aliquoties in hebdomada ducibus magistris suis, ut aptas preces breviculas (Memorare, Sub tuum praesidium) ad finem optatum ibi­dem recitent. Strigonii, die 25. Aprilis 1940. Pusztító elemi csapásként zúdultak ha­zánk rónáira a hirtelen olvadás nyomán fel­engedett hótömegekből eredt árvizek. Szegény emberek házai dőltek össze és nagyterületű vetések pusztultak el. Az ország Kormányzó ura szózatot intézett a nemzethez az árvíz- károsultak megsegítése érdekében, és e szózat eredményekép máris jelentékeny összeg gyűlt egybe a keletkezett Ínség enyhítésére. A csa­pás nagy arányai azonban nem engedik, hogy a segélyezés buzgósága hamar csökkenjen, miért is ez úton hívom fel Tiszt. Papjaimnak a segítésben mindig résztvenni kész szívét, hogy a maguk részéről az akciót támogassák adományaikkal, a hívek közt végzett gyűjtés­sel, a segélyezés célját szolgáló minden tár­sadalmi vagy egyesületi megmozdulás felka­rolásával, az igények figyelemmel kísérésével és azok kellő bejelentésének elősegítésével. Kiki a maga helyén legjobban fogja látni, mit tehet sorssújtotta honfitársai felsegítésére. Esztergom, 1940. április 10. 2878. sz. Árvízkáro­sultak se­gélyezése. Suprema Sacra Congregatio S. Officii. DECRETUM. Feria IV, die 28 Februarii 1940. Nr. 2881. Libri damnantur. In generali consessu Supremae S. Con­gregationis Sancti Officii E.-mi ac Rev.-mi DD. Cardinales rebus fidei ac morum tutan­dis praepositi, audito RR. DD. Consultorum voto, praedamnatos esse declararunt, vi ca­nonis 1399. C. I. C., atque in Indicem librorum prohibitorum inserendos mandarunt duos libros ab Edmundo Fleg conscriptos, quibus tituli: L'enjant prophéte, Jésus raconté par le jiiif errant. Et sequentia Feria V, die 29 eiusdem mensis et anni, Ss.-müs D. N. Pius Divina Providentia Papa XII, in solita audientia Exc. D. Adsessori Sancti Officii impertita, relatam

Next

/
Thumbnails
Contents