Circulares litterae dioecesanae anno 1940. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae
IV.
IV Nr. 2933. Epistola Beatissimi Patris ad E.-mum D,- num Card. Maglione secretarium Status, de precibus Maialibus pro pace. PIUS PP. XII. Dilecte Fili Noster Salutem et Apostolicam Benedictionem. Superiore anno, cum caelum tetris infuscabatur nubibus, atque armorum clangor, minitantium bella, trepidos tenebat omnes, Nos, qui filiorum maerores anxitudinesque paterno participamus animo, tibi litteras dedimus,1 quibus per te Christianos omnes adhortabamur ut, mense maio proxime adventante, ad magnam Dei Parentem idcirco preces funderent ac vota, ut eadem benignissima Mater Filium suum, ob admissa tot scelera offensum, nobis miseris conciliaret, ulque, discrepantibus rationibus iure compositis se- datisque animis, populorum concordia redintegraretur. In praesens vero, rebus in deterius versis, cum saeviens bellum exardescat, iam- que paene innumeras rerum iacturas doloresque pepererit, facere non possumus quin iterum omnes enixe obtestemur, quotquot ubique terrarum habemus filios, ut per proximum mensem, Deiparae Virgini dicatum, ad eius aram cotidie adeant, suppliciter deprecaturi. Norunt profecto omnes Nos, inde ab exorto bello, nihil reliqui fecisse ut, quibus rationibus potuerimus — cum publicis documentis orationibusque, tum de re colloquendo tractandoque — ad pacem atque concordiam renovandam, quae iustitiae fulcimine niteretur ac mutua fraternaque perficeretur caritate, adhortaremur omnes. Ac tibi, Dilecte Fili Noster, qui tam prope Nobis ades in universa Ecclesia gubernanda, intimaque consuetudine uteris Nostra, probe cognitum est belligerantium populorum doloribus angoribusque tam vehementer Nos affici, ut illa in hanc rem Apostoli Pauli verba geminare liceat Nobis- que tribuere: „Quis infirmatur, et ego non infirmor1?“2 Praeterea non modo ob ea, quae in dimicantes gentes teterrima mala ingruunt, summa maestitia Noster oppletur animus, sed ob discrimina etiam, formidolosiora cotidie, quae in ceteras quoque Nationes impendere videantur. Atsi, ut diximus, nihil praetermisimus, quidquid humanae opis est humanique consilii, ut hunc detrimentorum cumulum removeremus, summam tamen spem Nostram in eo reponimus, qui unus omnia potest, qui terram sua palma concludit, cuiusque in manibus sunt et populorum sortes et eorumdem moderatorum mentes voluntatesque. Quapropter omnes cupimus Nostris precibus suas item preces quodammodo inserant, ut misericordiarum Dominus quantocius potenti nutu suo aerumnosae huius procellae finem maturet. Quandoquidem autem, ut divus Bernar- dus asseverat, „sic est voluntas eius (Dei), qui totum nos habere voluit per Mariam“,3 ad Mariam confugiant omnes, ad eius sacratissimam aram preces, lacrimas, dolores afferant, ab eademque lenimenta ac solacia petant. Quod semper maiores nostri, ut historia loquitur, in trepidis rebus dubiisque temporibus, uberi cum fructu, facere sollemne habuere, id et nos in praesentissimo periculo, quo angimur, fidentes eorum vistigia ingressi, peragere ne desistamus. Tanta enim Beata Virgo apud Deum pollet gratia, tanta apud Unigenam suum potentia fruitur, ut quisquis, egens opis, non ad eam recurrat, nullo is alarum remigio, ut Aligherius concinit, volare conetur.4 Ea siquidem potentissima Dei Parens est, et, quod dulcissime sápit, nostra itidem aman- tissima Mater; quapropter suave nobis omnibus esto in eius tutelam fidemque nos recipere, in eiusque materna bonitate conquiescere. At peculiari modo optamus, Dilecte Fili Noster, ut iterum per proximum mensem candidae puerorum puellarumque multitudines supplices stipent sacras Virginis aedes; eademque deprecatrice ac sequestra pacis, Epist. Quadrageni, d. d. 20. apr. 1939. II. Cor., XI, 29. 3 Serm. in Nativ. B. M. V. * Cfr. Div. Com., Par. XXXIII, 13—15. 4