Circulares litterae dioecesanae anno 1938 ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae
IX.
Venerabiles Fratres ! Vix annus elapsus est a promulgata Constitutione Apostolica, quae dismembratio- nem vetustissimae archidioecesis nostrae decrevit.* Lugenti animo tristissimum istum eventum fideli populo Vobisque Venerabiles Fratres annuntiavimus, sed firmam simul spem nostram expressimus fore, ut quod iniquitas temporum nobis abstulerit, gratia Dei miserentis et iustissimi redditura sit. Provide S. Sedes in Constitutione modo memorata statuit, ut „dioecesium limites cum Statuum Civilium finibus apte congruant; exinde enim fideles cum proprio Ordinario expeditius et absque ulla difficultate quolibet tempore communicare valent.“ Huic principio convenit, ut finibus regni nostri extensis, fines archidioecesis nostrae quoque eadem mensura dilatentur et archiepiscopus Strigoniensis iuribus suis novies saecularibus in territorio liberato restituatur. Quod usquedum iuridice et definitive fieret, S. Sedes Apostolica partes pristinae archidioecesis, nunc regno nostro redintegratas, ditioni nostrae atque iurisdictioni exclusivae subiicere non tardavit. Quod cum universo Clero Nostro dilectissimo summa laetitia annuntiem, animo effuso paternoque affectu Vos Venerabiles Fratres saluto, qui ante viginti annos separati ad almam Ecclesiam Strigoniensem iterum reversi estis! Soluta sunt tunc inter Vos et inter archiepiscopum Strigoniensem vincula oboedientiae canonicae. Sed manebant vincula caritatis! Permulti Vestrum corde et animo conversi manebatis versus montem sanctum Sion Hungaricum et archiepiscopum ibidem regimen tenentem, prouti ex percrebris signis tacite vel viva voce manifestatis intelleximus. Consolationem mutuam ex istis signis hausimus. Gratias Vobis Fratres agimus pro fidelitate vestra, quam certe nemo Vobis aegre ferre poterat, cum debito honore et oboedientia stricta praesulem a S. Sede Apostolica ad interim Vobis praepositum prosequi non omiseritis. Hanc eandem fidelitatem modo ratione oboedientiae canonicae a Vobis exposcimus. Sunt inter Vos, Venerabiles Fratres, aetate iuniores, qui iam post suspensam archi- episcopalem iurisdictionem in territorio seiuncto sacris ordinibus initiati fuerunt. Hos novos filios quoque paterno cum amplexu excipio, firmiter confidens, ut zelo suo erga fideles et sensu filiali erga Archipraesulem cor nostrum gaudio et solatio replere nunquam cessent. Quo expeditius autem et omni dubio expertes officio suo omnes sacerdotes ditioni nostrae subiecti fungi possint, volumus et declaramus, ut omnes et singuli, qui nunc in territorio sub regimine spirituali nostro existenti pro foro sacramentali iurisdictione provisi sint, et hic maneant, nec ad Apostolicam Administraturam Tyrnaviensem revertantur vel ad alium Ordinarium transeant, hac eadem iurisdictione pro eodem toto territorio pollere usque ad revocationem, respective usque ad terminum in documento iurisdictionis significatum, continuent. * Cf, A. A. S. 1927. nr. 11. Cire. 1927. pag. 35.