Circulares litterae dioecesanae anno 1937. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae

VII.

VII Nr. 3160. Dismembra- tio archi­dioecesis. Venerabiles Fratres! Maesto cum animo dismembrationem archidioecesis nostrae antiquissimae annun­tiamus. Perdidimus non solum notabilem par­tem territorii, magnanimitate protoregis nostri Sancti Stephani successorumque eius fundati, sed seiuncta quoque a nobis sunt pluries centena milia fidelium una cum pastoribus suis, quorum plurimi in Seminariis nostris fraterno in consortio Vobiscum educati erant. Deflenda insuper est separatio civitatum in historia patriae et archidioecesis celeberrima­rum, quales sunt Tyrnavia, tempore domina­tionis Turearum sedes archiepiscoporum ex­sulum, dein Posonium, urbs coronationis re­gum apostolicorum et Érsekújvár, arx fun­data et firmata munificentia praedecessorum Nostrorum amore patriae flagrantium. Iniqui­tas temporum hoc effecit, vel potius hominum Deo infensissimorum, qui versus finem belli animos civium et militum disturbantes rui­nam patriae simulque archidioecesis adduxe­runt. S. Sedes Apostolica a iuridice confir­mando, quod isti effecerant et praesides regni nostri sollemni pacto ratum habere coacti erant, se abstinere amplius iam non poterat. Sed spes nobis relicta est conversione nostra ad Deum sortem archidioecesis nostrae quo­que in melius mutatum iri consolatioque do­lorem nostrum mitigat, quod fratres vi separati vinculo tamen caritatis uniti nobis manent. Constitutionem Apostolicam vero, quae inter caetera novos fines archidioecesis no­strae quoque determinat, in extenso hisce publicamus. PIUS EPISCOPUS servus servorum Dei ad perpetuam rei memoriam. Ad ecclesiastici regiminis incrementum uti­litatemque maxime confert Dioeceses ita cir­cumscribere, ut earum limites cum Statuum Civilium finibus apte congruant; exinde enim fideles cum proprio Ordinario expeditius et absque ulla difficultate quolibet tempore com­municare valent. Quum vero post ultimas Europae Cen­tralis vicissitudines nonnullae dioecesium par­tes in territorio diversorum Statuum finiti­morum exstent, Nos, omnibus mature per­pensis, certa scientia, suppleto, quatenus opus sit, quorum interest vel eorum qui sua inter­essé praesumant consensu, apostolicae pote­statis plenitudine ea quae sequuntur statuimus ac decernimus: Territorium vulgo Vitoraz e dioeceis S- Hippolyti, ad quam hucusque pertinuit, dis— membretur atque dioecesi Budovicensi ad- nectatur. Item territorium Valtice ex archidioecesi Viennensi avellatur et dioecesi Brunensi ad- iungatur. Territorium tum dioecesis Rosnaviensis tum Cassoviensis, ad meridiem Reipublicae Cecoslovacae intra lines civiles Regni Hunga- rici iacens, ab ipsis dioecesibus dismembretur et in duas Administrationes Apostolicas, ad nutum Sanctae Sedis, interim constituatur. Territorium autem ad archidioecesim Strigoniensem pertinens atque constituens Administrationen! Apostolicam Tyrnaviensem ab eadem Archidioecesi seiungatur et, donec aliter provideatur, Administratio Apostolica ad nutum S. Sedis permaneat. Pariter pars őecoslovaca dioecesis Satma- riensis, quadraginta quinque paroecias conti­nens, ab huius dioecesis territorio seiungatur, et, donec aliter provideatur, manere pergat sub Administratione Apostolica, uti nunc est. Cum de ecclesiastica finium circum­scriptione ad septentrionem Reipublicae Ceco­slovacae adhuc agatur, dispositiones suo tem­pore edicentur tum circa territorium Glacense, quod nunc sub archidioecesis Pragensis di­cione exstat, tum circa territorium vulgo Kätscher nunc ad archidioecesim Olomucen- sem pertinens; quod duplex territorium in Germaniae finibus positum est. Item opportuno tempore ab hac Aposto­lica Sede statuetur de gemino territorio quod ad archidioecesim Vratislaviensem modo per­tinens, intra fines Reipublicae Cecoslovacae situm est. Quod vero attinet ad hierarchicam ordi­nationem dioecesium Cassoviensis, Rosnavien­sis et Scepusiensis, quae hucusque ad pro­vinciam ecclesiasticam Agriensem suffraga- neae pertinuerunt, eas ab hac provincia distrahimus earumque Episcopos a metropo- litico iure Archiepiscopi Agriensis eximimus, atque decernimus, ut ipsae interim Apostolicae Sedi immediate subiiciantur. Item dioeceses Neosoliensem, Nitriensem, Mukačevensem et Presovensem suffraganeas hucusque metropolitanae Ecclesiae Strigonien- sis, ab hac provincia ecclesiastica separamus earumque Episcopos a metropolitico iure Archiepiscopi Strigoniensis subtrahimus eas- que Apostolicae Sedi immediate subiicimus. Quam primum fieri poterit Apostolica 7

Next

/
Thumbnails
Contents