Circulares litterae dioecesanae anno 1937. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae

VII.

36 Sedes duas novas in Republica Cecoslovaca constituet metropolitanas sedes, alteram latin i ritus in Slovachia, alteram ritus orientalis in regione Subcarpatica. Decernimus denique ut paroeciae omnes nec non filiales byzantini ritus, ad diversas ecclesiasticas circumscriptiones modo perti­nentes et in Cecoslovacae dicione positae, quae a Sacra Congregatione, cuius res est, rite definientur, a sua quaeque dioecesi dis- membrentur atque dioecesi Mukačevensi Ruthenorum adiungantur. Quibus autem ut supra dispositis, vene­rabilem Fratrem Xaverium Ritter, Archiepi- scopum titularem Aeginensem et Nuntium Apostolidon in Republica Cecoslovaca ad ea exsecutioni mandanda deligimus, quae terri­torium in eiusdem Reipublicae dicione posi­tum respiciunt, cui propterea omnes tribuimus ad id necessarias et opportunas, etiam sub- delegandi ad effectum de quo agitur quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, eidemque onus imponimus ad S. Congregatio­nem Consistorialem authenticum exemplar peractae exsecutionis actorum intra sex men­ses ab his Litteris datis transmittendi. Praesentes autem Litteras et in eis con­tenta quaecumque, etiam ex eo quod quilibet quorum interest, vel qui sua interessé prae­sumant, auditi non luerint aut praemissis non consenserint, etiam si expressa, specifica et individua mentione digni sint, nullo unquam tempore de subreptionis, vel obreptionis aut nullitatis vitio seu intentionis Nostrae, vel quo­libet alio licet substantiali et inexcogitato de­fectu notari, impugnari vel in controversiam vocari posse; sed eas, tamquam ex certa scientia ac potestatis plenitudine factas et emanatas, perpetuo validas exsistere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, atque ab omnibus ad quos spectat inviolabiliter observari debere, et si secus super his a quocumque, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari, irritum prorsus et inane esse et fore volumus ac decernimus. Volumus quoque ut harum Litterarum transumptis, etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis et sigillo alicuius viri in ecclesiastica dignitate vel offi­cio constituti munitis, eadem prorsus tribua­tur fides, quae hisce Litteris tribueretur, si ipsaemet exhibitae vel ostensae forent. Non obstantibus, quatenus opus sit, re­gulis in synodalibus, provincialibus, generali­bus universalibusque Conciliis editis, speciali­bus vel generalibus constitutionibus et ordi­nationibus apostolicis, et quibusvis aliis Ro­manorum Pontificum Praedecessorum Nostro­rum dispositionibus ceterisque contrariis quibuscumque. Nemini autem hanc paginam dismembra- tionis, unionis, constitutionis, mandati, decreti et voluntatis Nostrae infringere, vel ei contra­ire liceat. Si quis autem ausu temerario hoc attentare praesumpserit, indignationem omni­potentis Dei ac beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum. Datum ex Arce Gandulphi, anno Domini millesimo trigesimo septimo, die secunda mensis septembris, Pontificatus Nostri anno sextodecimo. Eugenias Card. Pacelli, a Secretis Status. — Fr. Raphael C. Card. Rossi, S. C. Consisto- rialis a Secretis. — Iosepli Wilpert, Decanus Collegii Protonot. Apóst. — Alfonsus Čariaci, Protonot. Apóst. Strigonii, die 5. Octobris 1937. Sua Sanctitas Pius Pp. XI. administra­torem apostolicum Nos pro partibus dioece­sium Rosnaviensis et Cassoviensis in Hungá­ria jacentibus nominare dignatus est sequenti decreto S. Congregationis Consistorialis sub nr. 298/935 dato: Decretum, Cum Litteris Apostolicis „Ad ecclesiastici regiminis“ hodierna die datis, territorium tum dioecesis Rosnaviensis tum Cassoviensis intra fines civiles Regni Hungarici iacens, ab ipsis dioecesibus dismembratum et in duas Admi- nistrationes Apostolicas, ad nutum S. Sedis interim constitutum sit, Ssmus Dominus No­ster Pius Div. Prov. Pp. XI, ad consulendum regimini utriusque Administrationis Apostoli- cae, vi praesentis Consistorialis Decreti, no­minat ac constituit Administratorem Aposto- licuin earundem, ad nutum S. Sedis, Emmum ac Revmum D. Justinianum Georgium Card, Serédi, Archiepiscopum Strigoniensem, cum omnibus facultatibus et officiis quae, ad nor­mam iuris communis, competunt. Datum Romae, ex Aedibus S. C. Consi­storialis, die 6. Septembris 1937. — L. S. — Fr. R. C. Card. Rossi m. p., a seer. Strigonii, die 5. Octobris 1937. Nr. 3161. l)e nomina- . tione Nostra in admini- ‘ stratorem apostolicum partium dioec. Rosnav. et Cassov. i i i i Beatissimus Pater erga humillimas meas preces episcopum auxiliarem mihi clementis­sime adiunxit Zoltanum Meszléngi, canonicum E. M. S., cui titulum episcopi Synopeni die 2. Octobris contulit. Strigonii, die 5. Octobris 1937. Nr. 3124. Z. Meszlényi eppus auxiliaris.

Next

/
Thumbnails
Contents