Circulares litterae dioecesanae anno 1936. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae

I.

Archi- episcopus initio anni de zelo sacerdotali. CIRCULARES DIOECESANAE. I. LAUDETUR JESUS CHRISTUS! Venerabiles et in Christo Dilectissimi Fratres! Infantem Jesum initio anni contemplan- tes, verba ipsius iterum atque etiam nobiscum mente recolebamus: „Ignem veni mitterein terram et quid voto, nisi ut accendatur.“ (Lue. 12, 49.) Ignis in SS. Corde Jesu llag- rabat, amoris ignis erga Deum et miseri­cordiae flamma erga homines caducos. Hoc igne sine intermissione incitante gloriam Pa­tris coelestis cum fatigiis quaerebat, et hoc misericordiae ardore impetente regiones Palestinae peragrabat, evangélium praedicans, aegrotos sanans, pauperes consolans et per totas noctes orationi pro salute animarum incumbens. Nec vitae suae pepercit, dum­modo laesae maiestati divinae satis fleret et animae hominum e laqueo diaboli liberae evaderent. Et hunc ignem geminae caritatis, erga Deum scilicet et proximum, in cordibus discipulorum quoque accendebat, ita ut vita eorum zelo pro Dei gloria et animarum salute consumpta sit. Quasi flammam ignis ministros suos Christus fecit (Hehr. 1, 7), quae hucus­que non est exstincta nec unquam exstinguetur. . . (:cce, Venerabiles Fratres, vobis quo­que initio anni hunc ignem a Salvatore in terram missum peroptamus, sine quo discipuli eius condigni et veri apostoli animarum fleri nullo modo poteritis. Zelum sacerdotalem dici­mus, qui omnino nobis necessarius est et ad nostram, et ad animarum nobis concreditarum aeternam salutem. Sine hoc zelo ardente nemo se bonum pastorem reputet. Homines laudibus forsan eum colunt, quia nullum vitium in vita eius praedominare observatur ; et revera continens forsan est, sobrius et sine labe avaritiae. Adamussim etiam officia sua stricte prae­scripta implet, sed nihil amplius ! Omnes etiam iustas et salutares innovationes, tamquam consuetum ordinem rerum perturbantes per­horrescit, actionem catholicam, incitamenta a Vicario Christi et a Praesule suo data tam­quam incommoda quietem suam periclitantia cum taedio recipit. Ad nova experimenta in cura animarum facienda minime inspiratur, ab imitando exemplo confratrum, recentes methodos pastorales cum successu applican­tium, timore fatigii deterretur. Contristatur forsan oh ecclesiam Dei derelictam, sed oves per domos quaerere, et agere ut fideles mun­ditie aedium sacrarum et aucto splendore liturgiáé allidantur, sermonibus disertis, catechesibus sollerter praeparatis missionilms- que a probatis ministris verbi praedicatis redu­cantur, ut coetu parochiano bene administrato sodalitiisque ingenio populi accommodatis in perseverantia custodiantur — supra vires suas esse aestimat. Talis sacerdos indifferenti in line animo contemplatur, quomodo haere- ditas sancta a praedecessoribus tradita dissi­petur et copia animarum in perditionem praecipitetur. S. Gregorius Magnus homicidas tales sacerdotes aestimat, quando ‘licit : „Tot occidimus, quot ad mortem ire quotidie lepidi et tacentes videmus.“ (Honi. XII. in Ez.) Haud probatione, Venerabiles Fratres, indiget Episcopum, sacerdotibus zelo caren­tibus praepositum, similem esse duci militum, qui exercitum habet tepide et ignave dimi­cantem. Neuter vincere poterit! Quam ardenti 1

Next

/
Thumbnails
Contents