Circulares litterae dioecesanae anno 1936. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae
I.
‘2 cum desiderio ergo et Nos Dominum exercituum supplicamus, ut commilitones habeamus vigiles et fortes, nec ardorem solis, neg frigorem noctis, nec spinas opprobriorum, nec tribulos curarum timentes ; non hominibus, sed Deo placere cupientes; non mundi, sed Ecclesiae rem agentes ; non oblectationibus vel quieti indulgentes, sed praedicationi verbi opportune-importune instantes ; non ea, quae sua, sed quae Christi sunt quaerentes. Tales sacerdotes, qui sicuti Apostolus, impendere et superimpendi cupiunt pro ovibus suis (II. Cor. 12, 15) et omnibus omnia fieri, ut omnes salvos faciant! (I. Cor. 9, 22). Certe haud paucos habemus similes collaborators excellentes, qui multum consolationis Nobis afferunt. Ast timeo ne multi tepidi quoque inter nos inveniantur, de quibus Christus contristatur: „Dicis quod dives sum et locupletatus, et nullius egeo ; et nescis quia tu es miser, et miserabilis et pauper, et caecus, et nudus.“ (Apoc. 3, 17.) Nec silentio praeterire volo causam, propter quam angor, ne zelus in multis nostrum diminutus sit. Nam derelictae sensim, Venerabiles Fratres, * parochiae rurales evadunt. Respicite enim publicationes, quibus pro his parochiis vacantibus in Litteris Circularibus concursus indicuntur ! Nonne sine effectu plerumque tales publicationes manent Et quando munere mihi incumbente fungens, debita oboedientia appellata, aliquem ad administrandam talem parochiam ex principe civitate regni mitto, missio haec instar poenae ab eo reputatur, et sacerdos ad curam ruricolarum missus tamquam exilio afflictus a familiaribus et amicis plangitur. Quasi rure animae immortales non existerent! Quasi ruriculae sacerdotem tantum poena dignum, ergo minus valentem, mererentur, nec ulla iniuria Christo Redemptori afferretur, si salus eorum pretioso sanguine suo aeque redempta lupis rapacibus in facilem praedam derelinqueretur! Absit, Fratres, absit talis cagitatio a mentibus nostris ! Quando S. Paulus a viro Macedone in visione invitatus est, ut transiens ibi quoque evangélium praedicaret, sine mora proficisci quaesivit. (Act. 1(5, 9.) Et vos Fratres, quando vocem Praesulis vestri ad curam animarum ruricolarum invitantem auditis, tamquam Spiritui Jesu obtemperantes (Act. 16, 7.) alacri cum animo ministerium inter eos suscipite, inter quos minus forte opulentiae vel commoditatis, sed plus certe consolationis et meriti invenietis. „Homo Dei“ non potest esse remissior, quam „inimicus homo!“ Seminatores falsarum doctrinarum et subversores societatis humanae assidue et multa cum abnegatione operae suae impiae se tradunt, inter cultos et incultos, inter urbanos et rusticos aequo cum zelo agitant, et tunc servi Christi pigros et somniculosos se exhibeant mollitieique proclives intra septa egoismi se retrahant ? Nec zelus communis hodiernis diebus nobis convenit! Exhortamur enim laicos, ut actioni catholicae participent. Coadiutores nostros eos in apoštolátu facere contendimus, zelum in cordibus eorum excitare volumus. Sed sicuti Christus flammam caritatis eo igne in apostolorum cordibus accendit, qui in suo SS. Corde flagrabat, sic etiam nos tunc tantum actioni catholicae asseclas congregare poterimus, si in nobismetipsis perfectior iste amor habitabit, qui non solum in se ardet, sed etiam aliorum corda inflammat et vi exempli alios quoque ad actionem excitat. „Si amatis Deum, rapite omnes ad amorem Dei“ (S. Aug. Enarr. in Ps.) „Maior perfectio est,... si aliquis magister discipulos suos non solum scientes facit, sed etiam aliis doctores.“ (S. Thomas Aqu., Summa Theol.) En ergo, Veneraliles Fratres, videtis, quam utilis sit et necessarius zelus ad gloriam Dei et ad salutem animarum provehendam. Ast non solum saluti aliorum zelo nostro consulimus, sed nostram propriam quoque certam reddimus. Nam, uti S. Chrysostomus affirmat, si immensas pecunias pauperibus erogemus, plus tamen effecerimus, si unam converterimus animam. (Horn. 3. sup. Ep. I. ad Cor.) Sacerdos vero zelo repletus non unam, sed plurimas convertit animas et sic imitator Iit Christi, cum quo amat, pugnat, sudat, ut in line cum eo sine fine gaudeat. Strigonii, die 7. Januarii 1936. Beatissimus Pater votis meis humillimis ante festum Nativitatis Domini pedibus Eius prostratis sic per litteras manuscriptas benignissime respondere dignatus est: Dilecto Filio Nostro JUSTINIANO tit. SS. Andreae et Gregorii ad Clivum Scauri S. R. E. Presbytero Cardinali SEREDI Archi- episcopo Strigoniensi PIUS PP. XI. Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Renedictionem. Cara admodum atque accepta Nobis fuere ea litterarum officia, quibus, recurrente Natali Domini die, Nos prosequi voluisti. In fervidis namque ominibus ac votis, quae pro iustitiae caritatisque apud gentes triumpho proque Ecclesiae prosperitate et incremento Nobis fecisti, quum optatis conatibusque Nr. 228. Kesponsutu Beatissimi Patris ad vota festiva.