Circulares litterae dioecesanae anno 1934. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae

IV.

25 ad mentem Nostram; omnes dein ante lesu Christi cruci affixi imaginem ter formulam „Credo“ pronuntient, ac semel precatiunculam Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi, etc.“ vel aliam id genus; mox Deiparae Virgini se sistant atque septies inibi, dolores eius recolendo, salutationem Angelicam „Ave Maria“ recitent, preculam semel adiiciendo : „Sancta Mater, istud agas, etc.“ vel aliam eiusmodi: denique ad Augusti Sacramenti altare conve­niant atque catholicam üdém usitata formula, „Credo“ devote profiteantur. (Cfr. Litt. Apóst. „Quod nuper“ d. 6. lan. 1933.) Ad Orientalem Ecclesiam quod attinet, christifideles, cum iubilares visitationes per­ficient, atque vel in Augusti Sacramenti, in lesu Christi cruci affixi inque Deiparae Virginis honorem, vel ad mentem Nostram publicas fundent preces, vel denique cum catholicam fidem praescripta formula pro­fitebuntur, tum iis normis obtemperare debent, quas, pro diversis ritibus, eorum Patriarchis locorum ve Ordinariis Sacra Nostra Congregatio, Orientali Ecclesiae praeposita, opportuno tempore impertietur. Praeterea singulis locorum Ordinariis fit facultas praescriptas in sacra visitatione preces in alias preces com­mutandi, cum iuhilaris haec visitatio privatim agitur. Itemque Orientalis Ecclesiae fideles, qui extra territorii sui fines commorantur, cum latini ritus peregrinis se adiungunt, supplicationis formulas Latinis praescriptas adhibere poterunt; singillatim autem, sive proprii, sive latini ritus formulas iisdem recitare licet. IV. Quoniam vero nonnullae e recitandis precibus lesu Christo eucharisticis velis delitescenti adhiberi debent, locorum Ordinarii curent ut, cum ecclesias vel publica designant oratoria, ea eligant in quibus Augustum altaris Sacramentum legitime asservari soleat; vel saltem in quibus, cum sacra visitatio peragetur, praesens haberi queat. Quodsi, ob peculiares locorum condiciones — quod praesertim in Missionalium regionibus continget — id fieri nequeat, nulla tamen e precibus, in iubilari visitatione praescriptis, praetermittatur. Quae autem supplicationes lesu Christo Eucharistico admovendae sunt, eas christifideles Augusto Sacramento, etsi non praesenti, mente tamen atque animo venerabundi adhibeant; cum ob mirandum Eucharistiae donum grates habentes maximas, tum pientissimas praebentes satis­factiones ob iniurias eidem Sacramento illatas. Atque in his rerum adiunctis catholicae fidei professio ante Jesu Christi cruci affixi imagi­nem habeatur. V. Ut iubilares visitationes christifideles facilius instituere atque exsequi possint, eis facultas datur easdem peragendi visitationes etiam extra paroeciae vel dioecesis cuiusque suae fines; in templis tamen pro unoquoque loco legitime designatis. Quod quidem, singula singulis referendo, populis quoque Missiona- libus demandatis conceditur. VI. Decernimus praeterea ut, quemad­modum Romae per elapsum piacularem annum actum est, christifideles iubilarem hanc indulgentiam cum sibi, tum vita functis, toties lucrari possint, quoties imperata opera rite perficiant; ita tamen ut nulla pro altero iubilaeo acquirendo opera fieri queant, antequam inchoata pro primo opera omnino absoluta fuerint. VII. Ut autem iis consulamus, qui in peculiari rerum locorumque condicione ver­sentur, haec statuimus, quae sequuntur. 1. Nautae iique omnes qui navibus in­serviunt, si navigium, in quo iter faciunt, sa­cellum habeat, ubi fas sit sacris operari, inibi poterunt iubilares perficere visitationes. Sin aliter, iisdem concedimus ut, cum ad certam stationem se receperint, ibi, in quovis nempe templo, iubilares visitationes, praescriptas pre­ces recitando, instituere possint. 2. Locorum Ordinarii poterunt, aut per se ipsi, aut per ecclesiasticos delegatos viros, si qui impediantur ne visitationes, eo modo quo imperantur, obeant, vel harum numerum contrahere, vel ecclesias invisendas ad mi­norem item numerum reducere; vel denique sacras visitationes in alia pietatis caritatisve opera commutare, ad singulorum condicionem accommodata. — Impeditos autem heic intel­legi volumus moniales, religiosas sorores, ter­tiarias regulares, pias feminas et puellas aliasve personas in gynaeceis seu Conseruatoriis de­gentes; item anachoretas monasticum regu- laremve Ordinem profitentes et potius con­templationi quam vitae actioni deditos, ut Cistercienses Reformatos R. M. V. de Trappa, Eremitas Camaldulenses et Carthusianos; eos praeterea, (pii aut captivi sunt, aut in carce- ribus custodiuntur; et ecclesiasticos vel reli­giosos viros, qui in coenobiis aliisve domibus, emendationis causa, detinentur. Impediti ii quoque censeantur, (pii aut domi aut in no­socomiis sive morbo sive imbecilla valetudine laborant, et quotquot aegrotis adsunt; ac ge- neratim ii omnes, qui certo impedimento prohibentur quominus statutas visitationes obeant; aequo autem iure esse volumus ope­rarios, quos in Constitutione „Qui umbrati­lem vitam“ die XXX mensis Ianuarii supe­riore anno data descripsimus; ac senes deni­que, qui septuagesimum aetatis annum ex­cesserint. .."'J .(!

Next

/
Thumbnails
Contents