Circulares litterae dioecesanae anno 1934. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae

IV.

26 3. Ordinariis locorum pariter liceat — etiam per delegatos, ut supra diximus — mi­norem visitationum numerum praestituere, a) conlegis auctoritate ecclesiastica probatis sive clericalibus, sive religiosis ; b) confrater- nitatibus, piis sodalitatibus, atque iis tantum­modo laicorum consociationibus, quarum sit catholica opera provehere; c) adulescentibus, qui in conlegiis vivunt, vel conlegia, institu­tionis educationisque gratia, aut cotidie, aut statis diebus celebrant; d) christifidelibus om­nibus, qui, aut duce parocho vel sacerdote ab eo delegato, aut alio sacerdote duce — in locis tamen dumtaxat, ubi paroeciae legitime constitutae non sunt — visitationes peracturi sint. — Ea tamen lege Ordinarii visitationum minuant numerum, ut ii omnes, quos nomi­navimus, instituta pompa, etiam sine suis in­signibus, ad sacras invisendas aedes incedant. 4. Ubicumque autem, quavis de causa, ita incedendi per publicas vias facultas non erit, Ordinario loci eiusve delegatis liceat, ut supra, visitationum numerum contrahere ac reducere, modo intra aedis sacrae saepta aut pompa ducatur, aut saltem visitatio sollemni­ter communiterque fiat ab omnibus ibi una congregatis. Ordinarius autem loci eiusve de­legati ab obligatione sacramentalis confessio­nis et sanctae Communionis nullum alium exsolvant, nisi quem ab alterutra gravis mor­bus prohibeat. VIII. Ad facultates quod pertinet, con- fessariis, ceteroquin ad iuris normam adpro- batis, tribuendas, quibus in excipienda Iubi- laei confessione salutariter utantur, haec, quae sequuntur, decernimus. 1. Confessariis illae integrae sunto facul­tates absolvendi, dispensandi, commutandi, quascumque ab Apostolica hac Sede vel in perpetuum vel ad tempus legitime impetra­verint ; id tamen intra concessionis terminos. 2. Monialibus iisque aliis feminis, quarum ad confessiones excipiendas, ex Codicis prae­scripto, specialis adprobatio Ordinarii requiri­tur, fas esto quemvis confessarium sibi eligere, ab eodem loci Ordinario pro utroque sexu adprobatum, apud quem Iubilaei confessio peragi queat; cui quidem electo confessario concedimus ut, in excipiendis dumtaxat iubi­laei confessionibus, omnes exercere possit facultates, quas ipse, vi Apostolicae huius Constitutionis, pro omnibus christifidelibus iam habeat. 3. Confessariis omnibus concedimus, ut per Annum Sanctum possint, pro foro con­scientiae in actu sacramentalis confessionis et per se ipsi tantum, absolvere quoslibet pae- nitentes non solum a quibusvis censuris et peccatis Romano Pontifici aut Ordinario a iure reservatis, sed etiam a censura ab ho­mine lata. Huius tamen censurae absolutio in foro externo non suffragabitur. IX. At hisce amplissimis facultatibus ne utantur nisi normis exceptionibusque servatis, quae sequuntur: 1. Ne absolvant, nisi in adiunctis atque ad praescriptum can. 2254 Codicis iuris cano­nici, eos, qui irretiti sint aliqua censura vel Romano Pontifici personaliter vel specialis­simo modo Apostolicae Sedi reservata. Ne absolvant pariter, nisi in adiunctis can. 900, illos, qui in casum inciderint Sanctae Sedi reservatum ad normam decreti Sacrae Paeni- tentiariae Apostolicae, d. XYI mensis Novem­bris, a. MDCCCCXXVIII (cfr. Acta Apóst. Sedis, vol. XX, pag. 398)1; vi cuius Decreti tamen, post etiam obtentam absolutionem, obligatio adhuc viget ad Sacrani Paenitentiariam recur­rendi eiusque mandatis obtemperandi. 2. Similiter ne absolvant, nisi ad prae­scriptum can. 2254, praelatos cleri saecularis ordinaria iurisdictione in foro externo praedi­tos, superioresque maiores Religionis exem­ptae, qui in excommunicationem speciali modo Sanctae Sedi reservatam publice inciderint. 3. Haereticos vel schismaticos, qui fuerint publice dogmatizantes, ne absolvant, nisi ii, abiuratis saltem coram ipso confessario haeresi vel schismate, scandalum, ut par est, iam reparaverint, aut promiserint sese, ut par est, efficaciter reparaturos. 4. Pariter ne absolvant eos, qui sectis vetitis massonicis aliisve id genus nomen dederint, etiamsi occulti sint, nisi abiurata saltem coram ipso confessario secta, scanda­lum reparaverint et a quavis activa coopera­tione vel favore suae cuiusque sectae prae­stando cessaverint; nisi ecclesiasticos et reli­giosos, quos sectae adscriptos noverint, ad can. 2336 par. 2, denuntiaverint; nisi libros, manu scripta et signa, quae eandam sectam respiciant, quotiescunque adhuc retinent, absolventi tradiderunt, ad S. Officium quam­primum caute transmittenda, aut saltem — idque iustis gravibusque de causis — per se ipsi destruxerint; sin minus, ipsimet sincero animo spoponderint se memoratas condicio­nes esse, quamprimum potuerint, adimpletu­ros; impositis, praeterea, pro modo culparum, gravi paenitentia salutari et frequenti sacra- mentali confessione. 5. Qui bona vel iura ecclesiastica sine venia acquisiverint, ne absolvantur nisi aut iis restitutis aut compositione quam primum ab Ordinario vel ab Appstolica Sede postu­lata, aut saltem promissione sincere facta 1 Agitur hic de asseclis factionis sic dictae „Aetion Francaise“ apud nos haud notis.

Next

/
Thumbnails
Contents