Circulares litterae dioecesanae anno 1934. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae
IV.
24 terrarum libertas Ecclesiae restitueretur, ac populi omnes ad pacem, concordiam verique nominis prosperitatem revocarentur, hoc etiam cupimus, ut christifidelium supplicationes studiose impetrent, ut perseverans nempe atque assidua Missionalium opera feliciora cotidie incrementa capiat, ac dissidentes universi ad unum lesu Christi ovile auspicato reducantur. Huic praeterea mentis Nostrae proposito aliquid etiam adiicere placet, quod Nobis summopere cordi est. Quandoquidem enim in regionibus non paucis teterrimi increscunt „Atheorum Militantium“ nisus, qui, in caeleste Numen temerario ausu rebellantes, nefandum illud atque scelestum effatum, suum veluti insigne, iactant: „Absque Deo, contra Deum!“, idcirco valde opportunum putamus ut, per proximam piacularis huius anni ad universum catholicum orbem prorogationem, gravissima eiusmodi iniuria, Divinae Maiestati illata, precando expiandoque pro facultate resarciatur. Id faciant, quaesumus, christifide- tes omnes: id scilicet a misericordiarum Patre contendant, ut formidolosi horum pravorum hominum conatus, qui non modo religionem quamlibet, sed civilem etiam cultum verique nominis urbanitatem subvertere enituntur, tandem aliquando remittant atque incassum recidant. Id etiam suis precibus suisque piaculis impetrent, ut humani generis Redemptor obcoecatos eorum animos — infitiatorum dicimus osorumque Dei — caelestis luminis fulgore percellat, eosdemque suorum scelerum rubore paenitentiaque commotos, ad paternum amplexum misericorditer reducat. — Quam ad rem in animo Nobis est, antequam saeculares hae celebrationes concludantur, publicam in Vaticana Basilica supplicationem participare, eo nempe die, qui opportuno tempore praestituetur. Itaque, auctoritate omnipotentis Dei, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, maximum divinae Redemptionis Iubilaeum, quod Romae celebratum est, ad universum catholicum orbem per Apostolicas has Litteras extendimus, ad Occidentalem nimirum et ad Orientalem Ecclesiam, atque in integrum annum prorogamus ; ita scilicet ut a die octava Paschatis huius anni, ad plenam usque diem item octavam Paschatis proximi anni MDCCCCXXXV lucrifieri possit. Quamobrem omnibus utriusque sexus christifidelibus etiamsi per elapsum annum sacrum Iubilaei veniam adepti iam sint, apostolica auctoritate Nostra plenissimam totius paenae, quam pro peccatis luere debent, indulgentiam — ubique terrarum extra Urbem éiusque suburbium lucrandam — concedimus atque impertimus, obtenta prius ab iisdem admissorum cuiusque suorum remissione ac venia, dummodo, rite per Paenitentiae Sacramentum expiati et sacra Synaxi refecti, ecclesias vel publica oratoria, ad hoc designanda, statuto tempore pie inviserint. Quae omnia ad eas normas perficere debent, quae mox statuentur : I. Locorum Ordinarii, sive per se ipsi, sive per probatos viros ecclesiasticos — quibus etiam, si libuerit, hanc potestatem per integrum anni spatium utendam permiserint — ad iubilares quod attinet visitationes agendas, in episcopali urbe cathedralem aedem ac tres alias ecclesias vel publica oratoria designabunt, in quibus, interdum saltem, euchari- stieum sacrificium celebrari soleat; in suburbio vero et in reliquis Dioecesis partibus paroecialem cuiusvis paroeciae ecclesiam designabunt, atque, intra eiusdem paroeciae fines, tres alias ecclesias vel oratoria, ut supra diximus. Id ipsum in Orientali Ecclesia Patriarchae aliique locorum Ordinarii per se ipsi faciant vel per ecclesiasticos delegatos viros; unusquisque autem pro sua cuiusque eparchia vel dioecesi. At in regionibus a Missionalibus excultis, locorum Ordinarii, nullo habito discrimine inter Ordinarii sedem ac ceteras territorii partes, quattuor ecclesias vel publica oratoria, ut supra diximus, in qualibet quasi-paroecia vel missionali statione designent. II. Quemadmodum per elapsi piacularis anni decursum Romae factum est, ita per proximi anni spatium tres sacrae visitationes habendae sunt in unaquaque vel unoquoque e quattuor ecclesiis vel publicis oratoriis designatis; idque sive eodem die, sive subse- quentibus diebus; ita quidem ut christifideles, vixdum e sacra aede post actam visitationem egressi, iterum atque illico in eam ingredi queant ad alteram ac tertiam perficiendam visitationem. Quodsi quattuor alicubi ecclesiae vel oratoria publica desint, Ordinarii, pro suo prudenti arbitrio, aut per se ipsi, aut per suos delegatos, decernere poterunt, ut praescriptas visitationes duodecim in minore aedium sacrarum numero peragi liceat; ita scilicet ut vel quattuor in tribus ecclesiis, vel sex in duobus, vel duodecim in una dumtaxat fiant. III. Ut vero quae in sacris hisce visitationibus effundentur preces, ad divinae Redemptionis ac praesertim ad Dominicae Passionis memoriam fideliam animos studiosius referant atque excitent, haec, quae sequuntur, statuimus atque iubemus: praeter eas supplicationes, quae ultro pro singulorum pietate ad Deum admovebuntur, quinquies ante Augusti Sacramenti aram preces „Pater, Ave et Gloria“ recitari debent ac semel insuper