Circulares litterae dioecesanae anno 1931. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae

XIII.

XIII Nr. 3286. Dispensatio­nes super imped, con­sanguini­tatis I. gr. mixto cum secundo. 1 Instructionem S. Congr. de Sacramentis, qua inculcat petitiones ad obtinendam dispen­sationem super inpedimento consanguinitatis in primo lineae collateralis gradu mixto cum secundo esse severissime diiudicandas, inte­gram hisce communicamus (Cfr. AAS. V. XIII. p. 413.): Instructio S. C. de Sacr. ad excellentissimos episcopos. Sat frequentes ad hanc Sacram Congrega­tionem de Sacramentis perveniunt pluribus ex dioecesibus supplices libelli, ad impetrandas matrimoniales dispensationes super impedi­mento consanguinitatis in primo gradu lineae collateralis, mixto cum secundo. Haud semel eadem Sacra Congregatio, arrepta occasione, de hac tam lamentabili re Revmos Ordinarios singillatim commonefacere non praetermisit; at, spectata eiusdem rei frequentia, quae magis in dies de loco in locum, contagii instar, diffundi conspicitur, opportunum ducit nonnullas statuere normas, quibus Exmi Praesules innixi, pro sua pastorali sollicitudine, idoneis utantur modis, ad cohi­benda efficaciter atque refraenanda eiusmodi suorum subditorum postulata, quae leviter nimis saepe exhibentur. Ad eiusmodi coercendam frequentiam, optimam queunt eamque utilissimam conferre opem Rmi Parochi, rite ac tempestive christi- fideles sibi subditos edocendo, praesertim in explananda catechesi et in concionibus haben­dis, Ecclesiam nempe matrimonialia statuisse impedimenta, ut familiarum rectae constituti­oni et ordinationi, sobolisque procreationi et institutioni aptius foret consultum. Quapropter eosdem fideles avertere conentur a dispensati­onibus matrimonialibus nimis facile postu­landis, praecipue si impedimenta maioris gradus respiciant, nisi vere graves urgentesque causae id suadeant; hisque exstantibus valde prudens erit si ecclesiasticae auctoritati, per parentes praesertim aut per parochum, prius ipsae patefiant, quam matrimoniales inter­cedant promissiones, atque in vulgus diffun­dantur. Hac eadem super re Sedes Apostolica non destitit, prouti temporum necessitas postu­labat, canonicas praescriptiones iam editasr et in primis Concilii Tridentini statuta, ad observantiam revocare, uti contigit saeculo elapso per Chirographum f. r. Gregorii XVI. Summi Pontificis, diei 22 Novembris 1836, cuius praescripta, quoad impedimentum de quo agitur, adhuc in suo robore permanere procul dubio dicenda sunt, sive quia Codex iuris canonici eadem nullatenus immutavit, sive quia haec Sacra Congregatio integre atque assidue huiusmodi servavit praxim, sibi ab Apostolica Dataria transmissam. Quamobrem Exmos Praesules in Domino monemus, ne faciles se praebeant in excipi­endis et commendandis precibus nupturien­tium, qui tales dispensationes impetrare inten­dunt. In primis enim animadvertenda et cavenda sunt pericula diversaque incommoda, quibus obnoxii reperiuntur oratores tam arcto necessitudinis vinculo detenti, atque saepe notabili inter se aetate dissimiles. Equidem hisce in casibus coniugalis conversatio perraro pacifica atque constanter stabilis perseverat: unde consequitur, familiae compaginem baud firmam permanere, graviaque damna etiam physica in filios ac nepotes redundare, in quos, praeter cetera, uti tradunt viri sapientes atque ipsi egregii physiologicae artis vere periti, hereditaria parentum vitia dimanant tum physica tum moralia, ac ut plurimum etiam in filiis ingravescentia. Meminisse praeterea iuvabit, nimiam ad­hibere indulgentiam in talibus dispensationibus concedendis — uti iam probe cavit praefatus S. P. Gregorii XVI. Chirographus — idem esse ac occasionem praebere, imo fovere, qua debita minuatur observantia et morum casti­monia, quae intercedant oportet cum personis tam arcto sanguinis vinculo adstrictis, in familiari conversatione vitaeque intima consue­tudine. Nullus igitur est qui non perspiciat quantum intersit ne impedimentorum matri­monialium disciplina, quae coniugii dignitatem ac sanctitatem tuetur, crebris eiusmodi dis­pensationibus labefactetur, cum potius tectam sartamque servare plurimum oporteat ad probos tuendos mores, ad pacem familiarum fovendam, atque ad bonum rei publicae quo­que civilis, provehendum. 13

Next

/
Thumbnails
Contents