Circulares litterae dioecesanae anno 1930. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae

I.

4 maculato Deiparae Conceptu eoque ipso obsig­nata essent die quo, haud ita multo post, in Lourdensi apud Gavum specu se Virgo Im­maculata conspiciendam dederat, ab ipsa Dei Genetrice in patrocinium suscepta itemque a Sacratissimo lesu Christi Corde, cuius in festo rata habita essent, sollemni quasi complemento aucta sigilloque munita viderentur. Et iure id quidem : etenim si omnia, de quibus utrimque convenit, sincera fide religioseque, ut sperare aequum est, effecta dentur, non est dubitan­dum quin sint eadem, cum rei Christianae, tum patriae nostrae atque hominum consortioni, utilitates allatura quam maximas. Iamvero si, oh tam singulare rei mo­mentum, huius faustitatem eventi aliquanto copiosius inlustrare libuit, operae tamen pre­tium est breviter saltem adiicere, hoc quoque Nobis, vertente anno, providentissimi Dei nutu obtigisse, ut cum aliarum nationum guberna­toribus mutuas inter Apostolicam Sedem civi- lemque potestatem rationes benevole compo­neremus ratasque haberemus, quae, Ecclesiae libertati consulendo, una simul ipsarum Civi­tatum prosperitati conducerent. Namque, prae­ter initam cum Lusitana republica conventio­nem, quae in describendis Meliaporensis dioecesis finibus ac iuribus continetur tota, ante cum Romania, mox autem cum Borussia ea omnia composuimus ac transegimus, quibus non modo conflictionum causae in posterum devitarentur, verum etiam caveretur, ut bine Ecclesia, civilis illinc potestas in christianae societatis commodum amice conspirarent. Certe pactionibus eiusmodi conciliandis, cum de Ecclesiae catholicae regimine ageretur legitime apud populos agnoscendo, qui abs Nobis magnam partem dissiderent, difficulta­tes obstiterunt nec leves nec paucae; in has tamen feliciter superandas ipsi earum gentium primores ac rectores, pro sua prudentia et aequitate, diligentissimam ultro operam contu­lere. Quapropter, si orbem universum, sub huius anni exitum, mente animoque circum­spicimus, nationes plurimas cum Apostolién hac Sede concordiae amicitiaeque foedus aut iam icisse aut ad faciundum renovandumve parare sese, magnopere laetamur. Quodsi in extrema Europae parte ad orientem sita teterrimum bellum non tam christianae reli­gioni quam divinis omnibus humanisque iuri­bus indictum dolemus, at vehementer ea de causa recreamur, quod acerbissima illa, quae in Mexičana republica saeviit, cleri populique catholici vexatio ita deferbuisse videtur, ut optatissimam pacem non esse nimium diu ab- futuram, iam nunc haud temere confidere licet. Neque minus illud Nos tetigit ac delec­tavit, quod celebratior Nostra causa huius anni decursus cum Apostolica hac Sede Orientalem Ecclesiam etiam arctius coniunxit, cuius filii oblatam sibi opportunitatem perli­benter nancti sunt, ut suum Nobis ecclesias­ticae unitatis amorem palam aperteque testi­ficarentur, vice quasi reddita, cum ipsimet, vestigiis decessorum Nostrorum insistentes, orientales nationes magna equidem benevo­lentia et caritate nullo non tempore prosecuti simus. Ii enim litteras mittere ad Nos offi­ciosissimas, publica, eademque insignia, edere indicia gratulationis laetitiaeque suae; Patri­archae earum gentium atque episcopi vel per se ipsi vel per legatos suos coram se sistere, quo expressius suam quisque suique gregis in supremum animarum Pastorem pietatem sig­nificarent. Exemplo autem Armenorum episco­porum, qui superiore anno, ut afflictis natio­nis suae rebus sanandis apud Petri Cathed­ram consulerent, in Urbem congressi essent, Ruthenorum Antistites heic paulo ante, quo nunquam usque adhuc universi simul coive­rant, episcopalem conventum habere malue­runt, ut, ipso temporis ac loci delectu, totius Ruthenae Ecclesiae voluntatem Principis Apos­tolorum successori addictissimam ostenderent ac declararent. Quorum profecto coetuum is fuit exitus, ut spem minime Nostram exspec­tationemque fefellerit. Cum enim Patres in unum congregati de sacrarum disciplinarum curriculo, de seminariis, quae minora nuncu­pantur, condendis deque catechetica totius populi in certum quendam annorum orbem institutione, communi omnium consensu, decrevissent, cumque deliberassent, quo pacto in luris Canonici Orientalis compositionem conspirarent et Actionem catholicam in suo­rum ordine laicorum ad optata Nostra prove­herent — quae quidem omnia, ut aequum erat, Nobis adprobanda proposuere —, utique cogno­vimus, consilia eos suo clero populoque salubriora capere non potuisse. Esto, quae supra exposuimus, inlustriora ea quidem videri et suo ipsa splendore homi­num ad se mentem atque admirationem allicere. Verumtamen ad christianae reipubli- cae utilitatem haud ita minus ea conducere instituta arbitramur, quae providentissimus Deus, data facultate, sivit ut vertente anno, quasi ad cumulandam laetitiam Nostram, aut perfecta exsisterent aut auspicato inchoarentur. Etenim ut praetereamus illas, quas in curio­num usum passim aedes exstruximus, ne quid iisdem deesset unde honestius suo munere fungerentur: ut item praetermittamus ea studiorum domicilia, quae, ab religiosis B. M. V. Servorum et Francisci Paulani familiis ad iuniores suos ex omni natione sodales instituendos in Urbe paulo ante dedi­

Next

/
Thumbnails
Contents