Circulares litterae dioecesanae anno 1930. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae
I.
5 cata, celebrari nuper coepta sunt; tot protecto conlegia clericis omni doctrinae virtutumque ornamento augendis, tam brevi temporis spatio, excitata vidimus, quot vix plurium annorum decursu intueri licuisset, ut ea enumeremus quae alumnis, e variis dissitisque regionibus Sacro Consilio de Propaganda Fide concreditis, ex Insubria, e Russia, e Ceco- slovachia delectis, omni supellectile instructa, patuerunt. Id autem cur relinquamus quod, nova atque ampliore Seminario Aethiopico sede attributa, quam apud ipsas Aedes Nostras de industria ereximus, conlegia duo, auspicali lapide recens posito, alterum pro clericis Ruthenis, pro Rrasilienibus alterum, inchoata sunt et novum aedificium alumnis Seminarii Romani Vaticani excipiendis in eo est ut inchoetur1? In quo quandoquidem causa non alia demum agitur nisi salutis animarum, quae Christo Redemptori tanto sanguine stetit, quare non confidamus, eo incepta Nostra divinae gratiae fultum iri praesidio, ut copiosiora mox in apertum campum atque expositiora levitarum agmina prosiliant1? Cur non iidem, qui heic, in ipso catholici orbis veluti centro, genuina Christi imbuti sunt doctrina et sacerdotalium conformati exercitatione virtutum postquam, sacris initiati, de Urbe discesserint, gentes suas aut cum Apostolica Sede cohaerentes multo coniunctiores efficiant, aut miserrime ab Ecclesiae Romanae unitate discissas ad pristinam communionem gradatim revocare contendant aut, tenebris et umbra mortis obvolutas, evangelicae veritatis lumine collustrent et Christi regnum inter suos cotidie latius producant1? Quorum quidem fructuum spes tanti apud Nos 'est, ut divinum huius auctorem laetitiae, qui dedit ut talia in Ecclesiae emolumentum faceremus, Nobis effere satis non liceat. At vero, vobiscum recolenda, Venerabiles Fratres, dilecti filii, alia suppetunt eventa, quae hunc item annum quodammodo nobilitarunt feceruntque, Dei consilio, memorabiliorem : Dei consilio, inquimus, cui nihil quic- quam, rerum harum adspectabilium ordinem moderanti, casu et fortuito contingere queat. Cum enim ea sint homines natura comparati ut certis quibusdam temporum orbibus completis, singularia divinitus collata, ante actis aetatibus, Christianae societati beneficia et quasi consistendo reputent et ad reliquam inde viam maiore cum alacritate terendam novos spiritus sumant, quaecumque in duodecim hos menses eiusmodi opportunitates interciderunt, fieri profecto non potuit quin eas ultro christifideles arriperent, ut in Deum Optimum Maximum inque communem Patrem, rei temporique congruenter, uno eodemque caritatis impetu ferrentur. Quae ut pietatis officia paterna voluntate rependeremus, habitis interea sollemni ritu celebritatibus per Nostras Litteras per Legatosve Nostros adesse et multo plus splendoris adiicere non dubitavimus. Neque enim inlustri Renedicti Patris legiferi suboli, quae quartum decimum ab Archicoenobio Casinensi condito saeculum commemorare parabat, Sedes haec Apostolica deesse poterat, de qua illud „monasticae normae principale gymnasium“1 perinde ac de culto humano civilique, tam praeclare tamque diu meritum esset. Quod cum iterum iterumque dicimus, rem dicimus non tam doctis eruditisque viris cognitam atque perspectam, quam in vulgus hodie, recta eiusmodi laudum intellegentia, pervagatam. Praeterquam enim quod populo, Italiae potissimum nostrae, illud Patriarchae sanctissimi „ora et labora“ in exemplum proponi solet, iam nemo unus ignorat. Archicoenobii sodales, ceteris e tota Benedicti familia imitantibus, bonas artes provexisse, divinae humanaeque sapientiae monumenta in omnem servasse posteritatem et evangelii praecones in regiones vel remotissimas dimisisse eo quidem rei Christianae civilisque incremento, ut fel. rec. decessor Noster Pius X. Casinensis monasterii promerita breviter utique at nervose complexus, „eiusdem fastos Romanae Ecclesiae historiae magnam esse partem“ iure optimo affirmarit2. Quamobrem nihil mirum si, per instaurata apud vetustissimam Archiabhatiam sollemnia, satis multi undique conduxere homines, ut in sacrum illum montem, Renedicti Patris memorias veneraturi animosque expiaturi suos, certatim conscenderent. In historia autem Ecclesiae aliquanto minus remotus, Holmiae in urbe Sueciae principe, inusitato quodam splendore, quoad Jieri pro nostrorum numero poterat, commemoratus est sancti Ansgarii adventus, qui millesimo et centesimo ante anno in Sueciam appulit, postquam evangelicae doctrinae semina in Dania studiosissime iecerat. Acta in triduum sollemnia; aderant, quasi nationum quattuordecim, si fas est dicere, legati, Patres Cardinales duo, episcopi et Benedictini Ordinis abbates nonnulli, christifideles plus mille; habitae de rebus Ansgarii gestis deque mirifico eius apoštolátu, ad recentiora studia exactae, contiones; Litterae, quas bene precando dederamus, communi plausu perlectae; omnes quotquot convenerant, in ipsas municipales Holmiae aedes perhonorifice excepti; ad Nos * Nicolaus II. Litt, decr Pastoralis sollicitudinis. 2 Lilt. 10. febr. 1913.