Circulares litterae dioecesanae anno 1930. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae

II.

19 I. Exercitiorum spiritualium momentum, opportunitas, utilitas. a) Pro nostra aetate potissimum. Re quidem vera, Venerabiles Fratres, non uno tantum titulo momentum, utilitas atque op­portunitas sacrorum secessuum agnoscitur, si quis vel leviter tempora, quae nacti sumus, per­pendat. Gravissimus quo aetas nostra urgetur morbus, idem que fecundus malorum fons, quos cordatus quisque conqueritur, est levitas atque inconsiderantia illa, quae homines per devia transversos agit. Hinc perpetua ac vehemens ad exteriora effusio, hinc inexplebilis divitia­rum atque voluptatum cupiditas quae excel­lentiorum bonorum desideria in animis homi­num pedetentim extenuat atque restinguit, eos- demque ita externis atque fluxis rebus implicat, ut de veritatibus aeternis, de divinis legibus deque ipso Deo, unico rerum omnium creata­rum principio et line cogitare prohibeat: qui tamen, pro infinita bonitate sua ac misericor­dia, nostris quoque diebus largissima gratia­rum copia, quantumcumque morum pravitas ubique gliscat, homines ad se allicere haudqua- quam desistit. Huic autem aegritudini curandae, qua tam vehementer humana familia laborat, quodnam praesidium atque allevamentum ap­tius proponemus quam ut enervatas istas ani­mas atque aeternarum rerum neglegentes ad piam Exercitiorum spiritualium recollectionem invitemus? Et sane, quamvis nihil aliud Spiri­tualia Exercitia essent nisi brevis quidam ali­quot dierum secessus quo homini, a communi mortalium societate et sollicitudinum turba re­moto, opportunitas praeberetur non quidem vacua quiete tempus illud transigendi, sed gra­vissimas quaestiones excutiendi, quae penitus humanum genus sine intermissione pulsarunt, de sua origine deque fine suo : „Unde veniat et quo vadat“ ; profecto nemo non dabit, ex sa­cris exercitationibus haud mediocres utilitates elici posse. b) Ad efformandum hominem. Verum maiora adhuc praestant pii eius- modi secessus; qui, cum hominis mentem ad elaborandum in hoc compellant ut in ea quae cogitarit, dixerit, fecerit, intentius inquirat di- ligentiusque introspiciat, mirum quantum hu­manas facultates iuvant; ita ut in hac insigni spiritus palaestra mens ad res mature perpen­dendas et aequa lance librandas assuescat, vo­luntas firmiter roboretur, cupiditates consilii gubernatione comprimantur, vitae humanae actio cum mentis cogitatione coniuncta ad cer­tam normam rationemque efficienter exigatur, anima denique nativam nobilitatem ac celsitu­dinem attingat,quemadmodum concinna simili­tudine in suo libro Pastorali Sanctus Pontifex Gregorius declarat: „Humana mens, aquae more, circumclusa ad superiora colligitur, quia illud repetit unde descendit; sed relaxata de­perit, quia se super infima inutiliter spargit5“. Praeterea, spiritualibus commentationibus se exercens, nedum „in Domino suo laeta mens quibusdam silentii stimulis excitatur et ineffa­bilibus vegetatur excessibus“ uti sapienter Lug­dunensis Episcopus S. Eucherius animadver­tit,6 verum divina liheralitate ad illud „cae­leste pabulum“ accersitur, de quo Lactantius ait: „nullus enim suavior animo cibus est quam cognitio veritatis7“; eamque, secundum sen­tentiam vetusti cuiusdam auctoris qui diu S. Rasilius Magnus habitus est, „caelestis doctri­nae schola ac divinarum artium disciplina8“ excipit, ubi „Deus est totum quod discitur, via qua tenditur, totum per quod ad summae veritatis notitiam pervenitur9“. Hinc liquido apparet spiritualia Exercitia cum ad naturales hominis vires perficiendas, tum maxime ad hominem supernaturalem seu Christianum conformandum imprimis valere. Per haec profecto tempora, quibus genuino Christi sen­sui et spiritui supernaturali, quo religio sancta nostra unice constat, tot impedimenta ac repagula circumiciuntur, dum naturalismus longe lateque dominatur, qui fidei firmitatem debilitat et Christianae caritatis flammas exstin­guit, maximopere interest ut homo se a fasci­natione illa „nugacitatis“ subducat quae „obs­curat bona10 *“ inque beato illo secreto se abdat, ubi, caelesti magisterio excultus, humanae vitae iustam aestimationem ac pretium intelli- gat, in unius Dei servitio collocandae; noxae turpitudinem horrescat; timorem Dei sanctum concipiat; terrestrium rerum vanitatem tan- quam amoto velo clare intueatur; monitis et exemplis excitatus illius, qui est „via et veritas et vitá11“, veterem hominem12 exuat, abneget semetipsum, et humilitate, obedientia ac volun­taria sui castigatione comitibus, Christum in­duat, contendatque ut ad „virum perfectum“ atque ad absolutam illam „mensuram aetatis 5 S. Greg. M., Pastor., L. 3, adm. 15. (Migne, P. L., tom. 77 ; coi. 73) 6 S. Eucher., De laud, eremi, 37. (Migne, P. L., tom. 50, coi. 709.) 5 Lactant., De falsa relig., L. 1, c. 1. (Migne, P. L., tom. 6, coi. 118.) 8 S. Basil. M., De laude solitariae vitae, initio (Opera omnia, Venetiis, 1761, tom. 2, pag. 379). 9 Ibid. >° Sap. IV, 12. “ Io. XIV, 6. lä Rom. XIII, 14. 3*

Next

/
Thumbnails
Contents