Circulares litterae dioecesanae anno 1930. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae
II.
20 plenitudinis Christi13“ perveniat, de qua Apostolus loquitur, imo toto animo nitatur ut ipse quoque cum eodem Apostolo repetere possit : „Vivo autem, iam non ego; vivit vero in me Christus14“. Per quos sane gradus anima ad consummatam perfectionem ascendit et Deo suavissime iungitur, divinae gratiae praesidio, fervidioribus precibus per illos dies atque maiore sacrorum mysteriorum frequentia copiosius impetrato. Singularia profecto ac praestantissima sunt haec, Venerabiles Fratres, quae naturam longe supergrediantur et in quorum adeptione unice quies, felicitas, pax vera repositae sint, quas humanus animus sitienter appetit et hodierna societas, illecebrarum aestu abrepta, incassum in incertis atque caducis bonis avide persequendis, in vitae tumultu ac perturbatione quaerit. E contrario, mirabilem vim pacis hominibus conciliandae eosque ad vitae sanctimoniam evehendi in Exercitiis spiritualibus inesse probe edocemur; quod ceteroquin superiorum saeculorum, nostraeque fortasse aetatis etiam clarius, diuturno experimento comprobatur, cum innumeri propemodum illi, qui sacro Exercitiorum recessu rite exculti sunt, ex eodem „radicati et superaedificati“15 in Christo prodierint, luce referti, gaudio cumulati, paceque illa perfusi quae „exsuperat omnem sensum.“16 c) Ad efformandum apostolum. Verum ex hac vitae Christianae absolutione quam spiritualia Exercitia afféré in comperto est, praeter interiorem animi pacem, veluti sua sponte alius fructus lectissimus profluit, qui in haud exiguum rei socialis commodum egregie redundat: studium videlicet animarum Christo lucrandarum, quod spiritus apostolicus nuncupari solet. Genuinus enim caritatis effectus is est, ut anima iusta, in qua Deus ex gratia insidet, mirum in modum incendatur ad ceteros in partem vocandos cognitionis et amoris infiniti illius Boni quod ipsa assecuta est ac possidet. Iamvero, nostro hoc saeculo quo spiritualibus auxiliis humana consortio tantopere eget, et cum remotae Missionum plagae, quae „albae iam sunt ad messem“,17 parem necessitati apostolorum curam magis magisque postulant, tum regiones ipsae nostrae lectissimas ex utroque Clero virorum manus exigunt qui idonei sint dispensatores mysteriorum Dei et densa proborum laicorum agmina qui, necessi13 Ephes. IV, 13. “ Galat. II, 20. 15 Coloss. II, 7. 16 Philipp. IV, 7. P Io. IV, 35. tudine arcta cum apoštolátu hierarchico con- iuncti, actuosa industria eum invent, multiplicibus operibus ac laboribus Actionis catholicae sese devovendo; Nos, Venerabiles Fratres, historia magistra edocti, sacros Exercitiorum secessus tanquam divino numine excitata Coenacula habemus atque celebramus, ubi magnanimus quisque, divinae gratiae praesidio suffultus, facem praeferentibus aeternis veritatibus et Christi exemplis hortantibus, non modo animarum pretium clare cognoscat desiderioque inflammetur earum iuvandarum in quocumque vitae statu, diligenti examine praemisso, Creatori suo sibi serviendum esse perspexerit, sed etiam christiani apostolatus ardorem, industrias, labores, fortia facinora addiscat. II. Exercitia spiritualia in Ecclesiae historia. a) In Ecclesiae exordio. Ceterum, hanc viam atque rationem Dominus noster saepenumero adhibuit in Evan- gelii praeconibus conformandis. Etenim divinus ipse Magister, qui non satis habuit longos annos in Nazarethanae domus secessu extrahere, antequam gentibus pleno lumine emicaret et verbo eas ad caelestia erudiret, solidos quadraginta dies in desertissima eremo traducere voluit. Quin imo, in medio evan- gelicorum laborum cursu Apostolos identidem ad amicum secessus silentium invitare consueverat : „Venite seorsum in desertum locum et requiescite pusillum“ ;18 atque ex aerumnosa hac terra in caelum digressus, eosdem Apostolos discipulosque suos in Hierosolymitano coenaculo expoliri et perfici voluit, ubi decem dierum spatio „perseverantes unanimiter in oratione“19 digni facti sunt qui Spiritum Sanctum reciperent: memorandus sane recessus, qui primus spiritualia Exercitia adumbravit, ex quo virtute atque robore perpetuo pollens Ecclesia prodiit, et in quo, praesente Deipara Virgine Maria patrocinioque suo validissimo sospitante, una cum Apostolis ii quoque instituti sunt, quos Actionis Catholicae praecursores merito appellaveris. Ex eo die Exercitiorum spiritualium usus, si minus nomine et ratione qua hodie utimur, at saltem re „familiaris factus est inter priscos Christianos“,20 ut S. Franciscus Salesius docuit claraque indicia in SS. Patrum operibus reperta denuntiant. Nam S. Hierony18 Marc. VI, 31. '9 Act. Ap. I, 14. 20 S. Franc. Sal., Traité de l’Amour de Dieu, L. 12, c. 8.