Circulares litterae dioecesanae anno 1930. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae

II.

18 a) Finis Iubilaei indicti. Mens Nostra quae fuerit quive animus, cum, ineunte anno, extraordinarium Iubilaeum universo orbi catholico denuntiavimus ad an­niversarium celebrandum diem quo ante quin­quaginta annos, sacerdotali consecratione ac­cepta, rei divinae ad altare operati primum su­mus, id profecto, Venerabiles Fratres, neminem vestrum fugit. Ut enim Constitutione Aposto- lica „Auspicantibus Nobis“, die 6 Ianuarii 1929 edita, solemniter declaravimus,1 ad id consilii non tantum adducebamur ut dilecti filii Nostri, ingens familia Christiana quam benignissimum Dei Cor cordi Nostro credidit, communis Pa­rentis laetitiae in partem vocati, animorum con­sensione gratias Nobiscum Summo bonorum omnium Datori agerent et haberent; verum etiam quod imprimis arridebat Nobis iucunda spes, fore ut reseratis, paterna liberalitate, cae­lestium munerum thesauris quorum dispensa­tioni praepositi sumus, Christiana plebs felici occasione esset usura ad fidem roborandam, pietatem perfectionemque augendam, mores­que privatos et publicos ad Evangelii normam fideliter castigandos; unde, tamquam laetissi­mus fructus pacis veniaeque a Deo impetratae, pax singulorum atque societatis exspectanda foret. b) Fructus Iubilaei peracti. Neque haec spes ad irritum redacta est. Etenim incensa religionis studia, quibus Chri­stianus populus Iubilaei promulgationem exce­pit, progrediente tempore, nedum deferbuerunt, sed ea magis magisque in dies invalescere con­speximus, opitulante etiam Deo, qui ea rerum eventa suscitavit quae huius anni revera salu­taris memoriam in omnem posteritatem propa­garent. Nos autem abunde habuimus cur laeta­remur, cum magna ex parte tam praeclaram fidei ac pietatis accessionem oculis Nostris hausissemus, conspectuque fruiti essemus tan­tae carissimorum filiorum multitudinis, quos libenter in Aedes Nostras admittere et ad cor Nostrum, ut ita dicamus, peramanter premere licuit. Iam, dum impensius misericordiarum Patri grati animi sensus exhibemus qui tot tan- tosque fructus in vinea sua fundere, maturare atque congerere in huius anni piacularis de­cursu dignatus sit, pastoralis sollicitudo Nos movet atque impellit ad operam dandam ut ex tam secundis initiis maiora in posterum habeantur ac permaneant emolumenta, quibus felicitati ac saluti singulorum, adeoque univer­sae societatis, probe consulatur. c) Quomodo hi fructus conservandi. Reputantibus vero Nobis qua via quave ratione auspicati huiusmodi fructus constent, occurrit decessor Noster f. r. Leo XIII, qui, sa­crum annum alia occasione indicens, gravissi­mis verbis, quae Nosmet ipsi in memorata Con­stitutione „Auspicantibus Nobis“ iteravimus,2 3 fideles omnes hortatus est ut „colligerent pau­lisper sese, et demersas in terram cogitationes ad meliora traducerent8“; itemque animum subit s. m. decessor Noster Pius X, qui, cum, verbo et exemplo, sacerdotalem sanctitatem continenter provexisset, annum agens quinqua­gesimum a sacerdotio suscepto, piissimam ad clerum catholicum „Exhortationem“ habuit4 * *, pretiosis atque lectissimis refertam documentis quibus spiritualis vitae aedificium ad non vul­garem celsitudinem adduceretur. d) Exercitiorum Spiritualium usus ad id commendandus ducitur. Horum igitur Pontificum vestigiis ingressi, opportunum duximus aliquid Nos quoque prae­stare ; auctoresque sumus excellentis cuiusdam rei, e qua plurima et egregia in populum Chri­stianum commoda profectura speramus. Usum intelligimus Exercitiorum spiritualium, quem, nedum in utroque Clero, verum etiam inter ipsa laicorum catholicorum agmina cotidie pro­ferri latius atque diffundi vehementer cupimus, eundemque ceu sacri huius anni monumentum dilectis filiis Nostris relinquere placet. Quod quidem eo libentius facimus extremo hoc quin­quagesimo anno ab inito divini sacrificii mini­sterio. Nihil enim iucundius obtingere Nobis potest quam memoria repetere caelestes gra­tias atque inenarrabiles consolationes, quas saepe, Exercitiis spiritualibus vacando, ex­perti sumus; assiduitatem quam sacris seces­sibus attulimus, quibus veluti totidem gradi­bus curriculum Nostrum sacerdotale notavi­mus; lucem atque stimulos, quos ex eis hausi­mus ad divinum beneplacitum cognoscendum et implendum; operam denique in ea toto mu­neris Nostri sacerdotalis decursu collatum ad proximos in rebus caelestibus excolendos, tam ingenti animarum fructu atque incredibili pro­ventu, ut in spiritualibus exercitationibus sin­gulare aeternae salutis praesidium positum esse atque constitutum merito censeamus. 2 Acta Apóst. Sedis, vol. XXI (1929), pag. 6. 3 Litt. Encycl. „Quod auctoritate“, 22 dec. 1885; Acta Leonis XIII, vol. II. pp. 175 ss. 4 Exhortatio ad clerum catholicum: „Haerent animo“, 4 Aug. 1908 (Acta Sanctae Sedis, vol. XLI, pp. 555—577). 1 Acta Apóst. Sedis, vol. XXI (1929), pag. 6.

Next

/
Thumbnails
Contents