Circulares literae dioecesanae anno 1928. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae

V.

Nr. 652. Summus Pontifex pro oblata stipe Petri- ana gratias agit. Clerus et fideles Archidioeceseos Strigo- niensis pro necessitatibus Apostolicae Sedis anno elapso summam 3349 57 P qua stipem Petrianam obtulerunt, quam Augustissimus Pontifex benigne accepit et per litteras Emi- nentissimi Cardinalis Secretarii Status grates reddi iussit, quas hic in extenso publicamus: „Dal Vaticano, die 21. Februarii 1928. Nr. 68811. E-mo ac Rev-mo Viro Card. Justi­niano Serédi Archiepiscopo Strigoniensi-Stri- goniam. E-me ac Rev-me Domine mi Obs-me. Quod pia quadam caritatis contentione clerus populusque christianus pro viribus curet ut Augusto Pontifici facultates non desint, quibus tot tantisque Ecclesiae necessitatibus — nostris quidem temporibus magnopere auctis — con­sulere queat, non mediocre id solacium Com­muni Patri profecto affert. Nulla enim re magis delectari solet Sanctitas Sua quam de hac filiorum pietate, qua tam arcte cum Christi Vicario iidem coniunguntur ut et sol­licitudinem Suam participent et auxilia in rei catholicae incrementum conferre nitantur. Grates igitur vobis refert quam maximas de Petriana stipe P 3349 57 Sibi per Aposto- licum Nuntium oblata, et amplissimam a Deo remunerationem vobis adprecatur. Cuius qui­dem divinae renumerationis quasi praenuntia Apostolica sit Renedictio, quam tibi, clero populoque tuo amantissimo perlibenter im­pertitur. Quae tibi renuntians, sensus venerationis meae te maximae profiteor, quibus manus tuas humillime osculor, meque confirmo Eminentiae Tuae addictissimum Nr. 702. Suprema Sacra longregatic S. Officii : De compe­tentia in :ausis ma- irimoniali- bus. P. Card. Gasparri m. p.“ Strigonii, die 12. Martii 1928. Propositis Supremae huic Congregationi Sancti Officii sequentibus dubiis: I. Utrum in causis matrimonialibus ’ acatholicus, sive baptizatus sive non baptiza­tus, actoris partes agere possit. II. Utrum in quibuslibet causis matri- ' monialibus inter partem catholicam et partem acatholicam, sive baptizatam sive non bapti- zatam, quocumque modo ad Sanctam Sedem delatis, Suprema Sacra Congregatio Sancti Officii exclusivam habeat competentiam. Feria IV, die 18. Januarii 1928. E-mi ac Rev-mi D-ni Cardinales rebus fidei et morum tutandis praepositi, praehabito RR. DD. Consultorum voto, respondendum decreverunt: Ad I: Negative, seu standum Codici I. C., praesertim can. 87. Siquidem autem speciales occurrant rationes ad admittendos acatholicos ut actores in huiusmodi causis, recurrendum ad Supremam Sacram Congregationem Sancti Officii in singulis casibus. Ad II: Affirmative, habita praesertim ra­tione can. 247. § 3, et salvo praescripto can. 1557. § 1, 1. Et feria Y, die 26. eiusdem mensis et anni Ss-mus D. N. D. Pius divina Providentia Pp. XI. in audentia R. P. D. Assessori Sancti Officii impertita, relatam Sibi Emorum Patrum resolutionem abprobavit, confirmavit et pub­licari mandavit. Datum Romae, ex aedibus S. Officii, die 27. Januarii 1928. Aloisius Castellano, Supremae S. G. Sancti Officii Notarius. Strigonii, die 13. Martii 1928. Propositio Supremae huic Sacrae Congre­gationi Sancti Officii dubio: „An repraesentari possit Spiritus Sanctus sub forma humana sive cum Patre et Filio sive seorsim“. Feria IY, die 14. Martii 1928. Emi ac Rmi Dni Cardinales fidei et moribus tutandis praepositi, praehabito RR. DD. Consultorum voto, respondendum decre­verunt : Negative. Et insequenti feria V, die 15 eiusdem mensis et anni, Ssmus D. N. D. Pius divina Providentia Papa XI, in solita audientia R. P. D. Assessori S. Officii impertita, relatam Sibi Emorum Patrum responsionem approbavit, confirmavit et publicandam iussit. Datum Romae, ex aedibus Sancti Officii, die 16. Martii 1928. L. f S. A Castellano, Supremae S. C. S. Offici Notarius. Strigonii, die 12. Aprilis 1928. Nr. 1089. Dubium de repraesen­tatione S. Spiritus sub forma humana. 5

Next

/
Thumbnails
Contents