Circulares literae dioecesanae anno 1928. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae

V.

22 Nr. 1090. Declaratio de Religi­osorum Sodalium adscriptione Pontificio Operi. Nr. 1088. Responsa ad propo­sita dubia. Plurimi Sodales Religiosi, sive viri, sive mulieres, cupiunt quidem adscribi Pontificio Operi a Propagatione Fidei, ut Indulgentias sibi acquirant et privilegiis fruantur, quibus dictum Opus donatum est a Romanis Ponti­ficibus. Verum cum iidem teneantur voto paupertatis, non habent unde statutam stipem solvant. Quae rerum adiuncta cum infras- criptus Secretarius generalis Romano Ponti­fici, in audientia diei 11 mensis Januarii anni MDCCCCXXVIII, exposuerit, Beatissimus Pater haec benignissime indulgere dignatus est: a) Sodales Religiosi, sive viri, sive mulie­res, Ordinum illorum vel Congregationum, quorum quarumve aliquot membra in locis Missionum ad evangelizandos infideles operam rite conferunt, omnibus favoribus pro adscrip- tis Pontificio Operi concessis frui poterunt, dummodo quotidie statutas preces recitaverint, idest semel Pater et Ave, addita invocatione: Sancte Francisce Xaveri, oro pro nobis. b) Sodales vero ceterorum Ordinum vel Congregationum, ut iisdem favoribus frui possint, et ipsi dictas preces recitare tene­buntur, et insuper domus religiosa, in qua degunt, aliquam eleemosynam Pontificio Operi quotannis conferre debebit pro Dei amore atque animarum. Datum Romae, ex Aedibus Sacrae Congre­gationis de Propaganda Fide, die 1. Februarii 1928. Joseph Nogara, Secretarius generalis. Strigonii, die 12. Aprilis 1928. Emi Patres Pontificiae Commissionis ad Codicis canones authentice interpretandos, propositis in plenario coetu quae sequuntur dubiis, respondendum mandarunt ut infra ad singula : I. — De confessione Religiosarum. 1). I. Utrum confessio religiosarum peracta extra loca, de quibus in canone 522 et in responso diei 4 Novembris 1920, sit tantum illicita, an etiam invalida. II. An verbum adeat canonis 522 sit ita intelligendum ut confessarius advocari nequeat per ipsam religiosam ad loca confessionibus mulierum vel religiosarum legitime destinata. R. Ad I. Negative ad primam partem, affirmative ad secundam. Ad II. Negative. II. — De absolutione in periculo mortis. D. An absolutio in periculo mortis secun­dum canonem 882 limitetur ad forum inter­num, an extendatur etiam ad forum externum. R. Affirmative ad primani partem, negative ad secundam. III. De dispensationibus matrimonialibus. D. An verba pro casibus occultis canonis 1045 § 3 intelligenda sint tantum de impedi­mentis matrimonialibus natura sua et facto occultis, an etiam natura sua publicis et facto occultis. R. Negative ad primam partem, affirma­tive ad secundam. IV. — De subdelegatione assistendi matrimoniis. D. I. An vicarius cooperator, qui ad normam canonis 1096 § 1 a parocho vel loci Ordinario generalem obtinuit delegationen assistendi matrimoniis, alium determinatum sacerdotem subdelegare possit ad assistendum matrimonio determinato. II. An parochus vel loci Ordinarius, qui ad normam canonis 1096 § 1 sacerdotem determinatum delegaverit ad assistendum matrimonio determinato, possit ei etiam licen­tiam dare subdelegandi alium sacerdotem determinatum ad assistendum eidem matri­monio. R. Affirmative ad utrumque. Romae, die 28 mensis Decembris 1927. P. Car. Gasparri, Praeses. L. -f- S. Ioseph Bruno, Secretarius. Strigonii, die 12. Aprilis 1928. Emi Patres Pontificiae Commissionis ad Codicis canones authentice interpretandos, propositis in plenario coetu quae sequuntur dubiis, responderi mandarunt ut infra ad singula : I. — De forma celebrationis matrimonii. D. An canon 1098 ita intelligendus sit ut referatur tantum ad physicam parochi vel Ordinarii loci absentiam. R. Affirmative. II. — De matrimoniis mixtis illicitis. D. An canone 1102 § 1 revocata sit facul­tas, alicubi a S. Sede concessa, passive assis­tendi matrimoniis mixtis illicitis. R. Affirmative. Datum Romae, die 10. mensis Martii anno 1928. P. Card. Gasparri Praeses. Joseph Bruno Secretarius. Strigonii, die 14. Aprilis 1928. Nr. 1095. Pontificia ('.ommissio ad Codicis Canones authentice interpretan­dos respon sa ad dubia Miheztartás céljából közlöm, hogy a nagymélt. püspöki kar f. év március hó 20.-án hozott határozata értelmében bálok és tánc- mulatságok védnökségét papi személyek nem vállalhatják. Esztergom, 1928. március 28-án. 909. sz. T ánc- mulatságok védnökségé papok nem vállalhatják

Next

/
Thumbnails
Contents