Circulares literae dioecesanae anno 1928. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae
II.
ego lux, sed ut testimonium perhibeam de lumine Christo, Cuius Apostolus sum et Minister; Coapostolus quidem vester, Minister autem portionis mystici Corporis Christi. Sublimis sane missio Apostoli; formidabile onus Ministri! Trepidare cerneres validissimum quemque ac sanctissimum Ecclesiae Antistitem! Verum ubi trepidat humana fragilitas Apostoli, succurrit divina postestas Mittentis; ubi deficiunt vires, mira supplet efficacia Sacramenti, quo confertur plenitudo Sacerdotii Christi: ex hoc namque Sacramento multiplices continuo gratiae promanant, quibus subditorum Apostolus et Minister pro rerum temporumque varietate opus habet; ubi demum gravissima videntur Pastoris onera, levia redduntur fratrum concordia, sustinenturque assidua eorundem cooperatione. Coapostoli sumus, Venerabiles Fratres, fidelem populum nobis divinitus commissum verbo et exemplo docere debemus. Praedicemus itaque Christum crucifixum non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis; doceamus quotquot curis nostris concrediti sunt senes et iuvenes solidam fidei morumque doctrinam. Instruamus eos non tantum verbo, sed etiam exemplo; non enim potest, qui praeest, subditorum crimina libere redarguere, nisi ipsémét fuerit ab eorum operatione alienus. Simus igitur forma gregis in fide, in pietate, in moribus, in disciplina, in secundis et adversis, in studio erga Ecclesiam et Patriam, in subiectione omni legitimae potestati, quae ex Deo est. Ministros porro nosmetipsos exhibeamus non solum in incruento Novi Foederis Sacrificio conficiendo. nec tantum in divinis Sacramentis et Sacramentalibus administrandis: verum etiam in omnibus humanae vitae necessitudinibus. Quapropter modo consiliis, modo suasionibus, modo operibus in fovenda quoque vita sociali et in exercenda Christiana caritate indefessi fidelium adiufores existamus. Verumtamen sine personarum acceptione omnium Apostoli et Ministri esse debemus, divi tum aeque ac pauperum, bonorum pariter ac malorum : ne despiciamus immortales animas, pro quibus Christus mortuus est, ac de quibus aequissimo Judici Deo severissimam in novissimo die rationem reddere debebimus. Nunquam, Venerabiles Fratres, nosmetipsos quaeramus, nec vanam gloriam (praeterit enim figura huius mundi), sed Deum, in