Circulares literae dioecesanae anno 1928. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae
II.
JUSTINIANUS S. R. E. TIT. SS. ANDREAE ET GREGORE Al) CLIVUM SCAURI PRESBYTER CARDINALIS SERÉDI DEI MISERICORDIA ET APOSTOLICAE SEDIS GRATIA ARCHIEPISCOPUS STRIGÔNI ENSIS, INCLYTI REGNI HUNGÁRIÁÉ PRINCEPS PRIMAS ETC. ETC. Venerabili Archidioecesis Clero Salutem! Discipulus, quem diligebat Jesus, memoranda quondam de Praecursore Domini protulit verba: Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de Lumine; et ipse de se Baptista iu culmine gloriae confessus est, et non negavit: Quia non sum ego Christus. Dum inscrutabili sua providentia per terrestrem Vicarium Christus humilitatem nostram Apostolorum successorem constituit, atque vobiscum, Venerabiles Eralres, ad evangelizandum inclytae Strigo- niensi Archidioecesi misit, Nos quoque palam confitemur: Non sum