Circulares literae dioecesanae anno 1926. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

VI.

23 VI. Nr. 2408. Decretum S. Congrega­tionis Con­cilii de sa­cerdotibus rusticanti- bus, balnea frequentan­tibus etc. Maximi momenti decretum S. Congr. Concilii pro stricta observantia publico cum 'eo, ut quemadmodum mihi curae erit, ut 'ipsum a sacerdotibus meis sacerdotibusque aliarum Dioecesium vel religiosorum Ordinum in ADioeccsi mea commorantibus ad amus- lsim observetur, ita omni jure ab omnibus, quorum interest, exigo, ut mandatis S. Congre­gationis ad amussim deferant. Quum vero in decreto S. Congregationis etiam vestis talaris mentio facta fuerit, omni­bus in memoriam revoco ordines meos recen­tissime in hacce causa dimissos. Generatim vero circa usum vestium laicorum per sacer­dotes illius sum persuasionis, quod sacerdos in illis locis, in quibus in veste talari eom- parere sibi minus conveniens esse putet, ibi nec in vestitu laico comparere queat. Ceterum experientia probat laicos fideles et etiam non fideles magis aestimare sacerdotes, semper et ubique vestem talarem deferentes, quam ves­titum laicum deportantes. Dispono tandem, ut in proxima congregatione districtuali decre­tum hocce perlegatur et factae lectionis me­moria in protocollo congregationis praenotetur. His praemissis iam ipsum sequitur Decretum : Sacra Congregatio Concilii. — Num. di Protoc. 2825/25. Eme ac Reume Dne mi Obsme, Sacrae huic Congregationi exploratum est sacerdotes quosdam, aestivis potissimum et autumnalibus temporibus, cum valetudinis causa rusticationem in montibus aut iuxta mare suscipiant, vel ad aquas salubritate praestantes proficiscantur, ut balneo vel potu utantur, vixdum sacro peracto, reliquum diei tempus in voluptuariis conversationibus tra­ducere, theatra, saltatorios ludos, cinemato- grapha, quae vocant, et cetera huiusmodi spectacula adire, quae sacerdotis dignitatem prorsus dedeceant. Nonnullos etiam, talari veste deposita, profanum omnino vestitum induere, ut magis liberi ac soluti evadant. Huc accedit ut, ceteris etiam temporibus, sacerdotes non desint, qui huiusmodi liber­tati induigendo, profanam sibi vestem induant, quo urbes non noti invisant, et indecorosis et haud honestis spectaculis intersint. Ut autem gravissimum hoc detrimentum, pro facultate, reparetur,simulque praecaveatur, ne huiusmodi sacerdotum numerus infeliciter increbrescat, ideoque morbus contagione per­vulgetur, haec Sacra Congregatio Concilii dum postulat ut Ordinarii omnes in hanc rem mentem et animum diligentissime convertant, praescripta quae sequuntur servanda decrevit. 1. Sacerdotes qui e propria dioecesi valetudinis causa per aliquod tempus disce­dere cupiant, id ab Ordinario suo submisse pe­tant, tempus pariter denuntiantes profectionis et reditus itemque loca, quo se conferre con­stituerunt. 2. Curent Ordinarii ut eas causas, quibus innixi sacerdotes facultatem discedendi e Dioecesibus postulaverint, accurate reputent ac decernant; postulantium mores vitaeque rationem prius diligenter perpendant et non­nisi caute eiusmodi facultatem largiantur. 3. Exigant insuper ut sui sacerdotes semper eligant ea diversoria seu hospitia quae Dei administros non dedeceant. 4. Ordinarii praeterea horum sacerdotum nomina quantocius Curiae illius dioecesis renuntient, quo iidem se conferent, itemque significent cum tempus eisdem concessum, tum diversorium seu domum, in qua hospitio excipientur. 5. Itidem sacerdotes, cum ad locum per­venerint, ubi commorari cupiunt, quam pri­mum Curiae illius loci se sistant, vel, pro rerum adjunctis, Vicarium Foraneum sin minus Parochum adeant, qui deinceps rem Ordinario suo referre debet. 6. A) Ordinarii autem locorum, quo sa­cerdotes valetudinis causa se conferre solent, sacerdotibus inibi commorantibus sedulo attenteque invigilent, vel per se vel per sacer­6

Next

/
Thumbnails
Contents