Circulares literae dioecesanae anno 1926. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

II.

9 tamen salutari poenitentia aliisque de hire iniungendis. — A nulla ex censuris Aposto- licae Sedi specialissimo modo reservatis ab­solvere queat, praeterquam a crimine abso­lutionis complicis a peccato turpi non plus semel vel bis attentatae. At confessario poe- nitenti praecipiat, a) ut complicem, si forte ad confitendum redierit, moneat cum de ab­solutionis a se impertitae invaliditate, tum de eiusmodi confessionibus apud alium confes- sarimn iurisdictione munitum necessario ite­randis; b) ut, occasione relapsus remota, ab­stineat se in posterum ab audienda complicis confessione, etsi a peccato complicitatis alias absoluti, quoad sine scandali et infamiae pe­riculo fieri poterit. — Confessarius, si quem a censura publica vel ab homine inflicta in foro sacramentali tantum absolverit, eum iubeat in foro externo se gerere ad praescri­ptum can. 2251; caveat autem confessarius, ne quemquam publica censura irretitum in foro conscientiae Deo reconciliet, nisi is pa­ratus sit intra sex menses Ecclesiae satisfe­cere et scandalum damnumque reparare. IV. Confessarius ne in foro quidem in­terno, nisi ad praescriptum can. 2254, eos absolvat, qui, aut in censuram aliquam incur­rerint a Pio X per Constitutionem Vacante Sede Aposlolica Romano Pontifici reservatam, aut secretum S. Officii alterum ve simile vio­laverint ; itemque praelatos cleri saecularis ordinaria iurisdictione in foro externo prae­ditos superioresque maiores religionis exem­ptae, qui in censuram Romano Pontifici spe­ciali modo reservatam publice inciderint. V. Haeretici, praesertim qui fuerint pub­lice dogmatizantes, ne absolvantur, nisi, abiu- rata saltem coram ipso confessario haeresi, scandalum, ut par est, reparaverint. Similiter quicumque sectis massonicis aliisque id genus vetitis notorie adscripti sint, ne absolvantur, nisi praemissa coram confessario abiuratione aliis­que servatis de iure servandis, a secta recesse­rint et scandalum, quantum licuerit,removerint. VI. Qui bona vel iura ecclesiastica sine venia acquisiverint, iis ne impertiatur abso­lutio, nisi Ecclesiae satisfecerint vel saltem sincere promiserint se quamprimum satis­facturos. VII. Qui falsam sollicitationis denuntia­tionem admiserit, is ne absolvatur, nisi aut eam formaliter retractaverit, aut saltem ad eam quamprimum retractandam atque ad sar­cienda calumniae damna serio paratum se praebeat. VIII. Confessarius in ipsa tantummodo iubilaei confessione, ex iusta et probabili causa, omnia et singula vota privata, etiam Sedi Apostolicae reservata, iurata quoque, in alia pia opera dispensando commutare pos­sit. Votum autem castitatis perfectae et per­petuae, etiamsi ab origine publice emissum sit in professione religiosa — neutiquam, contra, si poenitens fuerit in Ordine sacro lege caelibatus adstrictus, — subinde tamen, aliis eius professionis votis per dispensatio­nem sublatis, firmum atque integrum man­serit, similiter possit, ex iusta et probabili causa, in alia pia opera dispensando com­mutare. Votum vero a tertio acceptatum ne remittat neve commutet, nisi is, cuius inte­rest, libenter expresseque consenserit. Votum denique non peccandi aliave poenalia vota ne commutet nisi in opus, quod, non minus quam ipsum votum, a peccando refrenet. IX. Idem confessarius in excipienda iubi­laei confessione dispensare possit, pro solo conscientiae foro, atque ad hoc unice ut poe­nitens Ordines iam susceptos sine infamiae vel scandali periculo exerceat, a quavis irre­gularitate ex delicto prorsus occulto; item ab irregularitate ex homicidio voluntario aut abortu, de qua in can. 985 § 4°; sed in hoc homicidii voluntarii et abortus casu, poeni- tenti onus imponat, sub poena reincidentiae, recurrendi intra mensem ad 8. Poenitentia- riam et standi eius mandatis. X. Similiter in solo foro conscientiae et sacramentali liceat confessario dispensare: a) ab impedimento prorsus occulto consanguinitatis in tertio vel secundo gradu collaterali, etiam attingente primum, quod ex generatione illi­cita proveniat, solummodo ad matrimonium convalidandum, imperata tamen consensus ad iuris normam renovatione, minime vero ad contrahendum vel in radice sanandum; b) ab occulto criminis impedimento — neutro tamen machinante — sive de matrimonio contracto agatur sive de contrahendo ; iniuncta, in primo casu, privata renovatione consen­sus, secundum canonem 1135; imposita, in utroque, gravi diuturnaque salutari poeni­tentia. * * * Hisce Nostris instructionibus et disposi­tionibus finem imponimus, dum Vos, Ven. Fratres, in Domino hortamur, ut omnes curas in id apponatis, ut sacrum Jubilaei tempus fructus pariat quam uberrimos. Vestrum sit ante omnia de natura et conditionibus lucran­dae indulgentiae fideles Vobis creditos edo­cere eosdemque diligenter monere, ut tem­pore acceptabili utantur diesque salutis haud sinant decurrere, quin sacra poenitentia re­nati et a terrenis cupiditatibus ad coelestia revecti fuerint. In administratione sacramenti poeniten­tiae, quod tempore sacri Jubilaei fideles nu-

Next

/
Thumbnails
Contents