Circulares literae dioecesanae anno 1926. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
II.
7 Nr. 392. Jubilaeum indi citur. . Notum omnibus est, quanti paternam vocem Summi Pontificis superiore anno secuti fuerint Romamque petierint, ut ibidem admissa expiarent dignosque poenitentiae fructus facerent. Dum thesauros Ecclesiae aperiret et indulgentiam jubilarem concederet, animo supremi Pastoris obversabantur ea, quae in sacris litteris prophetico spiritu scripta sunt: „Quod perierat requiram, et quod abiec- tum erat reducam, et quod confractum erat consolidabo, et quod pingue et forte custodiam et pascam illas in indicio.“ (Ez. 34, 16.) Venerunt ad pedes Patris Communis fracti corde, qui poenitentia salutari erecti sunt. Venerunt infirmi, peccatorum lue infecti, quos gratia Dei mundavit, spes vitae aeternae consolidavit. Venerunt ex universo orbe, qui perierant et ab amore Christi exulaverant, quos Pater Communis amplexus est et ad exemplum Doni Pastoris pascebat in iudicio. Quid igitur mirum, si Summus Pontifex, optimo Jubilaei exitu commotus, spatia caritatis dilatare et thesauris Ecclesiae illos quoque ad poenitentiam salutarem movere statuerit, qui superiore anno diversis ex causis Romam petere non potuerint? Indulgentiam Jubilarem Constitutione apostolica die Nativitatis Domini data ad totum orbem extendit animarumque pastores peramanter hortatur, ut pro munere sibi credito Christifideles ad fontes salutaris poenitentiae adducere satagant. Dum hoc ad notitiam Ven. Cleri perferimus, et conditiones lucrandae indulgentiae iubilaris in Constitutione Apostolica statutas et respectivas Nostras ordinationes hisce publicamus : 1. Jubilaeum usque ad exitum huius anni perdurat. Indulgentiae plenariae iubilaris per- ticipes fieri possunt omnes, cuiuscunque ordinis et status, ac utriusque sexus Christifideles huius archidioecesis, vel in hac commorantes, in Apostolica tamen Sedis gratia et oboedientia manentes, etiam ii, qui anno superiore eandem indulgentiam sive Romae sive domi iam adepti sunt. Quicunque eandem bis lucrari valet, unam sive pro seipso, sive pro animabus purgatorii applicandam, alteram tantum pro animabus purgatorii applicandam. 2. Conditiones lucrandi Jubilaei sunt: a) Christifideles ad sacramentum poenitentiae accedere et sacra Synaxi se reficere debent. Notandum tamen est annuam confessionem et Paschalem communionem ad effectum lucrandae indulgentiae minime sufficere, b) Visitare debent quatuor ecclesias infra nr. 3. designatas semel in die, per quinque continuos vel seiunctos dies, et ibidem ad mentem Summi Pontificis orare. Dies, intra cuius spatium quatuor ecclesiae visitandae sunt, computari potest naturalis, id est a media nocte usque ad mediam noctem vel ecclesiasticus, id est a I. Vesperis usque ad II. Vesperas. In visitationibus orationes ad mentem Summi Pontificis fieri debent a) pro propagatione fidei evangelicae, b) pro pace et concordia populorum, c) pro congruenti Ecclesiae catholicae iuribus ordinatione Sanctorum Pale- stinae Locorum. 3. Ecclesiae visitandae sunt: a) Slrigonii: ecclesia Metropolitana, dein ecclesiae parochiales S. Petri et Pauli L. R. Civitatis et S. Ignatii Civitatis Aquaticae et ecclesia Fratrum Minorum; b) in civitate- Budapestinensi: Ecclesia Coronationis in arce Budensi, deinde ecclesiae parochiales ad Assumptionem B. M. V. (Belváros), ad S. Stephanum Protoregem (Lipótváros) et ad S. Elisabeth (Erzsébetváros). 2