Circulares literae dioecesanae anno 1925. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

I.

Nr. 76. Archieppus ad Clerum in capite novi anni. CIRCULARES DIOĽCESANAE. 1. L A U I) E T U R J E S U S CHRISTUS! Venerabiles ľratres et Filii in Christo Dilectissimi! Inhaerendo consuetudini pristinorum an­norum, hac quoque vice in exitu vergentis et ad caput novi anni verba quaedam paterni amoris pastoralisque sollicitudinis ad Vos dirigere intendo, Fratres et Filii in Christo Dilectissimi. Quod vel a vobismetipsis desi­derari, tam naturale mihi videtur, ut tacere et non loqui, idem esset, ac officio deesse. Omni enim jure expectare potestis, ut is, quem Spiritus Sanctus posuit regere partem hanc ecclesiae suae, in cuius manibus fila regiminis lotius concurrunt, menteni suam vobis ape­riat de iis, quae in gravissimo Archidioecesis regimine decursu unius anni expertus fuerat, ut quae laude digna sunt, collaudet, quae corrigenda, corrigere studeat efficereque cone- tur, ut omnes labores et sudores nostri in emolumentum cedant animarum, non argento val auro, sed pretiosissimo sanguine Christi redemptarum et in honorem Dei et Domini nostri .(esu Christi, cuius legatione fungimur. Ante omnia itaque adnotare mihi liceat, quod non sine magno cordis gaudio facio, clerum Archidioecesis hujus generatim incum­bentibus officiis suis satisfecisse. Certe haud me latent difficultates, quibus vobis in exer­cendo munere pastorali colluctandum est, quarum prima et principalis utique repetenda est a subversivo illo spiritu, qui veluti con­sectarium infelicis belli subsequentiumque perturbationum multorum adhuc animis insi­det. Haud exiguos obices ponunt pastorali labori atque sollicitudini curae illae, quae cum comparatione necessariorum ad vitam quotidianam conjunctae sunt, quibus prae­sertim classes sic dictae mediae societatis nostrae non adeo premuntur, quam potius opprimuntur. Scio vosmet ipsos, VV. FF. et FF. in Christo Dilectissimi, non adeo esse liberos a quotidianae vitae curis, ut hae ipsae haud remaneant absque influxu in vestram activitatem, sed persuasum habeatis, me coin- telligenler cum fratribus DD. episcopis et gubernio, omnia facere, ut sors vestra, in quantum hoc intra limites actionis, ut dicere placet sanatoriae, possibile est, amelioraretur. Communis omnium nostrum sors sunt nunc panis arctus et aqua brevis, prout Isaias pro­pheta loquitur (30, 20); confidimus autem in Domino cum eodem propheta, quod „Domi­nus alligabit vulnus populi sui et percussu­ram plagae ejus sanabit" (ibid. 26.). Cum satis­factione intellexi institutionem catechetieam, tam in scholis elementaribus, quam mediis, anno elapso quoque talem fuisse, quae vix ulli observationi subjacet; ubi vero defectus quidam videbantur, his instructiones ab inspe­ctoribus catechetarum, cum scitu et annutu meo dimissas, mature necessariam correctu­ram attulisse, aeque compertum mihi est. Placuit quoque, quod professores doctrinae religionis et catechetae conventus haberi soli­tos diligenter frequentept. Conventus hi mul­tum conferunt ad fovendum et augendum fra­ternae caritatis spiritum non minus quam ad promovendam ipsam catechetieam institutio­nem, pertractando themata et cpiaestiones luiccc pertinentes. Quod ad frequentationem similium con­ventuum attinet, hoc ipsum de congregatio­nibus districtualibus haud dici potest. Prouti notum est, omnis districtus vadiconalis duas 1

Next

/
Thumbnails
Contents