Circulares literae dioecesanae anno 1925. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
I.
saltem congregationes annue celebrare debet, quibus intervenire omnes sacerdotes dis- trictuales tenentur. Iamvero saepe saepius evenit, quod praesertim in congregationibus in urbe metropolitana haberi solitis vix aliquot membra districtualia compareant. Haec adnotare, sufficiat. Cum sic dictae sanationis oeconomicae programmate intime cohaerent haud exigua onera, quae communitates confessionales scholas habentes, in sensu recentissimarum dispositionum ferre debent. Praecipue multum illas aggravat taxa, quam ad fundum pensionalem solvere tenentur adeo,utcommunitates multae huic ferendae impares se declarent. Iamvero negari nequit fiscum publicum talibus ac tantis premi nunc oneribus, iit nihil mirum sit, quod partem illorum, quae aliquando libenter portabat, modo in aliorum humeros devolvere nitatur. Nihilo tamen minus explicare velitis communitatibus statum nostrum semper adhuc talia ferre in scholas confessionales sacrificia, qualia nullus statuum in Europa. Accedit, quod sacrificia non in alienos deposcantur fines, sed in educationem propriae sobolis, pro qua nunc fiscus publicus in hac rerum conditione scholas status haud eriget. Nihil itaque remanet, quam ut communitates et haec nova onera suscipiant ac ferant. Nemo sane magis sentiet oneris huius pondus, quam ego ipse, qui et augmentum stipendii professorum praeparandiae ludimagistrorum Strigoniensis, porro elevatum habitationis pretium et adauctam fundi pen- sionalis taxam solvere debeo. Ut saluti animarum per intensiorem curam pastoralem consulatur et numerus parochiarum augeatur, necesse est plures adhuc parochias erigere. Quod non obstante iam | aucto numero parochiarum Budapestinen- sium, semper adhuc necessarium est in ipsa regni metropoli, sed rure quoque in aliquibus locis. Anno elapso plures capellae suc- cursales erectae fuerunt Budapestini utpote germina novarum parochiarum ; experientia j docente rem a parvis progredi initiis, sed cum decursu temporis in erectione novarum parochiarum finiri. Hoc eodem tempore duas novas successit erigere rure parochias, unam in Tokod, alleram in Tát, in quibus de sufficienti quoque parochorum provisione honestaque habitatione provisum fuit. Aliarum etiam parochiarum erectio intenditur, quem in finem necessariae pertractationes iam inceptae sunt et si divinae providentiae ita placuerit, optato successu coronabuntur. In erigendis novis parochiis, in propagando fovendoque ecclesiastico spiritu, in pietate inter fideles promovenda, haud exigua et non satis laudanda servilia praestiterunt mihi et vobismetipsis recentiori tempore constitutae communitates ecclesiasticae. Has, FE. et FF. in Christo dilectissimi, curae et sollicitudini, immo amori vestro quam impensissime commendo. Habetis circa vos fideles laicos, viros et foeminas, amore rei sacrae animatos et ardentes, qui rem ecclesiae faciunt suam et quod hueadusque inusitatum fuit, consilio et opere vos juvare nituntur. Occasione sollemnitatum illarum, quibus placuit vobis honorare anniversarium quinquagenarium sacerdotii mei, nihil adeo movit cor meum, quam conspectus turmae fidelium, qui coram me tamquam delegati communitatum ecclesiasticarum comparuerunt zeloque fidei sacrae ardentia vota protulerunt. Vox mea faucibus haesit et verba gratiarum rigarunt lacrymae non adeo ex oculis, quam e commoto prae gaudio corde manantes. Quum communitates hae rem apud nos novam hucusque inusitatam constituant, cura illarum persaepe haud caret difficultatibus; ast 'difficultates hae haud sunt insupporta- biles. Meminisse juvabit, nos alia ac hucusque vivere tempora. Iam vel ipsa de die in diem progrediens evolutio suffragii universalis, vi cuius fideles qua cives reipublieae singula- rumque communitatum in res gerendas semper majorem exercent influxum, ipsos impellit, ut similem, in quantum hoc divina ecclesiae constitutio admittit, in res quoque ecclesiasticas exercere valeant. Condita in hunc finem statuta nihil continent, quod nativis ecclesiae juribus adversaretur et ipsi- curati multum exinde capiunt adjutorii, si et ipsi fideles cum ipsis cooperenlur manumque auxiliarem praebeant. Omnis itaque diffidentia, quam hucusque hinc inde observare licuit, cesset. Curati cum ecclesiasticis communitatibus ad exemplum Christianorum primi aevi constituant cor unum et animam unam, unitisque viribus cooperentur ad communem finem: salutem nempe animarum. Cum gaudio experior parochias aliquot iam et propria folia habere, quae mutuo contactui inter parochiam et fideles fovendo deserviunt. Ex argumento horum foliorum apparet, quam salutarem illa exerceant influxum in vitam spiritualem fidelium vivaciorem reddendam praecipue in parochiis illis, quae proprias, ut dici amat, sectiones caritativas habent. Faciente autem me commemorationem de operibus caritatis, haec ipsa caritas urget me ad gratias agendas illis in Christo fratribus fidelibusque bonae voluntatis, qui anno elapso exercendo fraternae caritatis et beneficentiae opera, haud obliti sunt seminarii archidioecesani, quod bonis suis in sequelam belli sipolatum, cum concursu solummodo