Circulares literae dioecesanae anno 1924. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
V.
antequam hostilis invasio maiore parte bonorum ad archiepiscopatum pertinentium Eum privasset, muneribus baud exiguis ditare solebat cum scholas tum alia instituta, quae diversa colunt humanitatis genera. Augustus Senex, Pater amantissimus, die 18. Novembris, dum incruentum sacrificium, spatio quinquaginta annorum quotidie oblatum, renovaturus sit. in spiritu humilitatis1 rememorabitur pristinos dies, magnum quod sustinuit. certamen passionum2 Deoque super inenarrabilibus donis3 gratias erit acturus. Simul eum Christo ad mentem Ecclesiae seipsum quoque, reliquae vitae suae moerores, dolores, passiones atque certamina immolabit et Deum poplite tlexo exorabit, ut hostiae spiritualis oblatione suscepta Ipsum quoque perficiat sibi munus aeternum.4 Nos vero, qui gestientibus animis Eum in spiritu ad altare comitati erimus, Deum deprecabimur, ut mércédéin retribuat magnam nimis, et ex parte nostra hostiam spiritualem oboedientis animi voluntatisque plene subiectae offeremus, Pastorem jubilantem pienter rogitantes, ut nostra oblatione suscepta nosmetipsos sibi perficiat munus aeternum. + * * Quod vero externas, quibus iubilaeum Archiepiscopi Nostri commemorabitur. sollemnitates attinet, volumus, ut in iis peragendis unitas recte servetur. Quare praesentibus disponimus haec: 1. In omnibus ecclesiis populus fidelis de eventu felici opportuno tempore ex am bone edoceatur. 2. Die praecedenti, i. e. 17. Novembris vespere a hora 7. usque ad h. 8. in ecclesiis sive saecularium sive regularium cunctae campanae pulsentur. 8 Die 18. Novembris celebretur Missa votiva sollemnis pro gratiarum actione, id est Missa de B. Maria, Gl.. Credo. Oratio 1. ex missa votiva pro gratiarum actione, 2. pro Aeppo ex missa in Anniversario Electionis Episcopi. Post missam cantetur Hymnus Ambrosianus „Te Deum“ cum respe- ctiva oratione. Missae huic, ad quam magistratus quoque civiles invitandi sunt, inventus scholaris catholica ducibus moderatoribus assistat. Item optandum est. ut diversae sodalitates et consociationes in corpore cum suis vexillis ad missam veniant. 4. Si circumstantiae id permiserint, in scholis catholicis Academiae cum cantu et declamationibus habeantur ad augendam in pueris pietatem erga Archiepiscopum. Strigonii, die 18. Octobris 1924. Dr. Joannes Mészáros m. p. Vicarius Generalis Budapestiensis. 1 Dr. Julius Machovich m. p. Vicarius Generalis Strigoniensis. 1 Dan. 3, 39. — 2 Hebr. 10, 32. — 3 2 Cor. 9, 15. — 4 Secreta in fer. II. post Pent.