Circulares literae dioecesanae anno 1924. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

VI.

VI. Nr. 3831. Archiepi- scopus gra­tias agit pro votis ad ju­bilaeum sa- cerd. oblatis comtnuni- catque litte­ras Suae Sanctitatis. Placuit divinae misericordiae singularem illam mihi concedere gratiam, ut quinqua­gesimum sacerdotii mei natalem attingere recolereque valeam. Omnes exteriores festi­vitates declinare cupiens, volui memorabilem hunc vitae meae diem fugiendo a conspectu mundi solus transigere cum Deo et prout in evangelio legimus, intrando cubiculum clauso ostio orare; ast multorum et cordatorum virorum suasu tandem consensum dedi, ut infra modestiae limites externae quaedam festivitates habeantur et non mihi, sed soli Deo reddatur laus et gloria, a cujus nutu dependent momenta vitae nostrae, sine quo nihil sumus nihilque facere possumus. In jubilari missae sacrificio ante omnia humilli­mas gratias egi Deo Patri Omnipotenti pro omnibus beneficiis longa quiquaginta annorum intercapedine perceptis et pro illis, quorum hocce longo temporis spatio apud Deum, omnium honorum largitorem, pro aliis intermediatorem agere merebar. Inter omnes, pro quibus sollemni hacce occasione orabam, Vos YV. Fratres et Filii in Christo Dilectissimi eratis primi, qui dati estis mihi fideles cooperatores in cura animarum, in magno redemptionis opere. His precibus meis ante omnia grates meas paternas contestari volui, Carissimi in Christo Fratres, pro votis occa­sione hac mihi tum vivae vocis oraculo, cum scriptis libellis et variis collectionibus ad regulam artis exaratis mihique porrectis, quae omnia monumentum aere perennius consti­tuent filialis vestri amoris et adhaesionis. Haec omnia repeto nunc animo cordeque commotus, ut in annalibus archidioecesanis quoque exstet memoria amoris illius, quo datum vobis a Deo archipraesulem amplecte­bamini. Idem pater coelestis, cui omnes fide­liter servire cupimus, sit magna merces Vobis, cui et ipse et deinceps famulari ejusque ser­vitio superimpendi cupio omnesque ulterioris, si qua mihi superest, vitae languescentis vires consecrare. Confidentes speramus fore, ut Deus necessarium gratiae suae divinae auxi­lium Nobis suppeditet. * Sanctissimus Dominus Noster Pius PP. XI. quinquagenariam sacerdotii sui memo­riam recolentem archiepiscopum vestrum specialibus benignissimis litteris ornare dig­natus est. Litterae hae, amoris paterni plenae, quamvis ad exiguitatem meam directae sint, tamen ad vos omnes spectant. Vos siquidem fuistis cooperatores mei fideles, sine quorum opera et studio nihil facere potuissem. Dum itaque litteras has reverenter publico, simul adnoto, illas perenne documentum constituere Vestrae sollicitudinis pastoralis exantlato- rumque in salutem animarum et honorem Dei laborum. „Dilecto Filio Nostro Joanni S. R. E. Presb. Card. Csernoch Arcbiepiscopo Strigo- niensi Pius PP. XI. Dilecte Fili Noster, salu­tem et apostolicam benedictionem. Quam recte, quam merito s. m. decessor Noster Pius X. paulo ante quam ad caelestia evocatus est praemia, amplissimam Romanae Purpurae dignitatem in te colloearit, vel ex eo apparet et confirmatur, quod clerus populusque tuus, immo etiam Hungari omnes, ad apparanda sollemnia in quinquagesimum sacerdotii tui natalem — qui dies erit huius mensis duode­vicesimus — conspirant et ardent. Ex hac enim civium tuorum consensione, te praeci­pua quadam ratione honestare tibique talem eventi faustitatem gratulari gestientium, nemo non colligat, operam a te in Ecclesiae patri- aeque bonum diutissime impensam non modo in Hungáriáé finibus plurimi duci atque aestimari, sed gratas etiam studiosasque popu­larium istorum devinxisse tibi quam maxime voluntates. Cum autem Jesu Christi Vicarium, eundemque oecumrnicum catholici orbis Epis­copum, deceat in primis, si qua Venerabilibus Fratribus in episcopatu suis singularis ac praeclara incidat laetitiae causa, eius in partem venire laetitiae, de diuturno hoc tuo sacerdo­6

Next

/
Thumbnails
Contents