Circulares literae dioecesanae anno 1922. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

I.

CIRCULARES DIOECESANAE. I. LAUDETUR JESUS CHRISTUS! Venerabiles Fratres et Filii in Christo Dilectissimi! Nr. 4159/1921. Litterae Suae Sanc­titatis com­municantur. Autographas benignissimasque Suae Sanctitatis litteras ad me datas homa- giali cum cultu et filiali cum devotione hisce communico: Dilecto Filio Nostro Joanni Tit. S. Eusebii S. R. E. Presb. Cardinali Csernoch Archiepiscopo Strigoniensi-Strigonium — Benedictus PP. XV. Dilecte Fili Noster, salutem et Apo- stolicam benedictionem. In annuis Christi nascentis sollemnibus singularis quaedam dulcedo inest, quae, cum animos avocet a terrenis rebus, tum eos erigit in spem divinae pacis. Itaque quamvis usitata, gratissima tamen ea Nobis acciderunt fausta vota quae tu, nomine quoque tui cleri populique, per epistulam, amoris et obsequii plenam, ad Nos nuper dedisti: probe enim novimus quibus ex animis, scilicet Nobis addictissimis, profecta sint. De hoc pietatis officio, maximeque de precibus debitas agentes grates, Nos vi- cissim omnia tibi tuisque optamus feli­cia ; illud in primis, ut in tanta acerbi­tate temporum, numquam sint vobis de- futura munera pacis veri nominis, quam quidem unus Jesus Puerulus hominibus bonae voluntatis de coelo deduxit. Quo­rum bonorum auspicem itemque paternae benevolentiae Nostrae testem, tibi, dilecte Fili Noster, universoque clero ac populo vigilantiae tuae credito Apostolicam Bene­dictionem amantissime impertimus. Da­tum Romae apud Sanctum Petrum, die XIV. mensis Decembris MCMXXI. Pon­tificatus Nostri anno octavo. Benedictus PP. XV. m. p. Strigonii, die 24. Dec. 1922. Quum paulo ante e conventu episco­porum Hungáriáé communes vobis mise­rimus pastorales litteras ex ambone cum populo fideli communicandas, nunc ad Vos, Filii ac Fratres in Christo Dilectis­simi, me converto, ne in gravissimis, quae vivimus temporibus, desit vobis copia verbi antistitis vestri, quem ad clavum archidioecesis huius placuit admovere pro­videntiae divinae, quemve posuit Spiritus Sanctus regere ecclesiam Strigoniensem. Ante omnia itaque gratam libeat ex animo vicem referre vobis de votis faustitatis, Nr. 20. Aeppus gra­tias agit pro oblatis sibi votis. l

Next

/
Thumbnails
Contents