Circulares literae dioecesanae anno 1922. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

I.

2 quae apparentibus festivitatibus Natali- tiorum Domini redeunteque novo anno tanta pietate mihi obtulistis. Pro his dum paternas vobis rependo grates, non ces­sabo, prouti semper facere solebam, exo­rare pro Vobis divitem in misericordia Deum, ut Vos copiosissimis gratiis cumu­lare dignetur de coelis, quatenus in fideli incumbentium Vobis officiorum imple­mento sic transeatis per bona temporalia, ut non amittatis aeterna, facti forma gregis ex animo. Insuper requiro vos, ut monialibus et sororibus ordinum et congregationum religiosarum in ambitu parochiae degen­tium aeque interpretari velitis gratias meas pro habita mei occasione dictarum festivitatum memoria. Maximi certe facio illarum adjutorium, quod nobis praestant non solum laboribus in educationem ju­ventutis sexus sequioris impensis, sed cumprimis precibus suis, utpote precibus justorum, quas multum valere apud Deum ex S. Jacobo (Jac. 5, 16.) didicimus. Quum porro haud peregrini sitis in Jerusalem et cognovissetis, quae facta sunt in illa his diebus, (Luc. 24, 18.) non est cur diutius immorer commentationi tristium eventuum, quorum theatrum fuit non ita pridem patria nostra. Quidquid sane decretum fuerit sub influxu inaudi­tae pressionis hostium nostrorum, nos certe haud despondemus animum, sed fideliter adhaerebimus millenariae tradi­tioni avitaeque constitutioni. Porro quo­que regnum Sti Stephani sacramque co­ronam considerabimus fundamentum vitae nostrae constitutionalis firmiter persua­sum habentes, hoc tantum modo possi­bilem esse multum afflicti regni consoli­dationem ulterioremque ejusdem evolu­tionem. Quae hocce sub respectu in com­munibus pastoralibus litteris ad fideles directis dicta sunt, illa pro cynosura clero quoque inservire poterunt. Noctu atque interdiu sollicitudine affecti de tristi sorte redactae ad incitas patriae nostrae, illi, in quantum a nobis dependet, non lamentationibus, sed con­tinuo atque indefesso dumtaxat labore succurrere debemus. Quod vero labores hos attinet, ego ex alta specula activi­tatem cleri adioecesani considerans, testi­monium veritati reddere debeo, Vos VV. FF. et Filii in Christo Dilectissimi, obli­gationibus vestris generarim conscientiose satisfecisse. Haec qui praestiterunt, absque gloriatione, sed in spiritu humilitatis sibi dicta censeant verba Domini: „Sic et vos cum feceritis omnia, quae praecepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus, quod debuimus facere fecimus.“ (Luc. 17, 10.) Quodsi aliquando, nostris praesertim tem­poribus necessarium est, ut omnes nos, qui Christi legatione fungimur, ejusdem Christi caritas urgeat. (2. Cor. 5, 14.) Ob hanc potissimum caritatem ecclesia ca­tholica gaudet et gloriatur in clero suo — prout dicit s. m. Pius PP. X. (Encycl.: Haerent animo etc.) — christianam pacem evangelizante, salutem atque humanitatem afferente ad gentes usque barbaras; ubi ex magnis eius laboribus, profuso nonnun- quam sanguine consecratis, Christi reg­num latius in dies profertur et fides sancta enitet novis palmis augustior. Vestri zeli sacerdotalis vestraeque caritatis beneficia multitudo magna languentium, caecorum, claudorum, aridorum quam miserrima expectat. Maxime vero expectant densi adolescentum greges, praesertim in me­tropoli regni, utriusque rei publicae spes charissima, fallaciis undique cincti et corruptelis. Studete alacres, non modo sacra catechesi impertienda, sed omni quacunque liceat ope consilii et soller­tiae, bene optimeque mereri de omnibus. Docendo, sublevando, tutando, medendo, hoc demum velitis ac propemodum sitia­tis lucrari animos Christo. Sanae doctrinae, zelo indeficienti jun­gatis sanctae, vere sacerdotalis vitae exem­plum. Caveat sacerdos, ne vitae suae exemplo destruat id, quod docet verbo. De talibus valent verba S. Pauli: „Con­fitentur se nosse Deum, factis autem ne­gant.“ (Tit. 1. 16.) Tales vosmet exhi­beatis, V. V. F. F. et Filii in Christo

Next

/
Thumbnails
Contents