Circulares literae dioecesanae anno 1921. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

I.

CIRCULARES DIOECESANAE. I. LAUDETUR JESUS CHRISTUS! Venerabiles Fratres et Filii in Christo Dilectissimi! Nr. 32. Aeppus ad clerum in capite novi anni. In sanctissimo nomine Jesu, quod teste S. Paulo1 „est super omne nomen“, constitui prima hujus anni verba ad Vos dirigere V. V. F. F. et Filii in Christo Dilectissimi gratias Vobis ante omnia agendo, pro fraterna ac filiali benevo­lentia et charitate, qua ad festa Nata- litia Domini vicemque annuam mei me­ministis in vestris partim precibus, par­tim vero datis ad me litteris nuncupatis- que votis, ex toto amore pro Vobis frag­ranti corde adprecando et Vobis et mihi- metipsi: „sit Jesu nostrum gaudium, qui est futurus praemium.“ Quamvis elapsus annus nullum nobis attulerit levamen, immo sors nostra in deterius versa fuerit, tantumque habea­mus ad sufferendum, quantum majores nostri nec in difficillimis antea circum­stantiis supportare vix debuerint, ta­men minime licet nobis despondere ani­mum, sed firmiter persuasum nobis esse oportet, Deum in cujus manu sunt omnes fines terrae, nos non esse derelicturum, si nos ipsi illum non deseruerimus. Verum quidem est, sortem nostram nunc non 1 Phil. 2, 9. tantum similem, sed eandem fere esse, quam corde cruentato fusisque copiose lacrymis deplorat Jeremias propheta in tristissima sorte populi sui, omnique jure applicari queant decussae ac dilaceratae genti nostrae verba ipsius: „omnes amici ejus spreverunt eam et facti sunt ini­mici.“1 Ob imminutum, immo nunc jam fere ad nihilum redactum valorem pecu­niae nostrae regnans horribilis caristia cogit concives nostros, illos praecique, qui ad sic dictam cultiorum hominum classem pertinent, ut omnia, quibus ali­quo saltem modo carere possunt, vendant talique modo necessaria ad victum pro­curent. „Omnis populus ejus gemens et quaerens panem: dederunt pretiosa quae­que pro cibo ad refocillandam animam.“2 Et nec mirum talem regnare annonae caritatem, quum fertilissimas regni nostri regiones ope iniquae pacis ab eodem avul­serint et insuper illud aliis quoque mediis honestae subsistentiae privaverint. „Hae- reditas nostra — quam e protorego nostro S. Stephano accepimus — versa est ad 1 Thren. 1, 2. 3 Ihid. 1, 11. 1

Next

/
Thumbnails
Contents