Circulares literae dioecesanae anno 1921. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

I.

2 alienos, domus nostrae ad extraneos.“1 Sperabamus fore, ut pace composita sors nostra melior evadat, sed haec quoque spes nos fefellit fors ideo, quia nimium confidimus in hominibus in obversum mo­niti scripturae sanctae dicentis: „male­dictus, qui confidit in homine.“2 Clare nunc jam perspicimus debere nos omnem spem nostram in Domino ponere, qui sperantes in se non confundet in aeter­num.3 Sperare subin debemus in nobis- metipsis, in conatibus spiritus proprii, in indefesso continuoque labore, in patientia et abnegatione, qua sufferimus omnia, quibus divinae providentiae nos visitare placuerit, immo si necesse fuerit majora quoque ac hucusque dicentes cum pa­tiente Job: „Si bona suscepimus de manu Dei, mala quare non suscipiamus.“4 Ne­cessarias ad hoc vires nobis addet collo­cata in Deum firma spes teste Isaia pro­pheta: „Qui autem sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilae, current et non labora­bunt, ambulabunt et non deficient.“5 Sic novas acquirent vires, quae quo plus laboraverint eo magis renovabuntur, sicut pennae aquilae alta petentis, labor illos non fatigabit, sed quo plus cucurrerint laborando, eo minus deficient in viribus. Indefesso labori jungamus assiduas pre­ces, quae si in statu gratiae fusae fue­rint, utpote deprecationes justorum, mul­tum valebunt apud Deum.6 Quodsi ora­verimus cum propheta: „Converte nos ad te et convertemur, innova dies nostros, sicut a principio“7, memores esse debe­mus orationi, spiritui humili, cordi con­trito vitam esse jungendam convenien­tem, vitam activam catholicam, quae non refutat facto id, quod confitetur ore. Va­let hoc praecique de nobis sacerdotibus Christi et dispensatoribus mysteriorum 1 Ibid. 5, 2. 2 Jer. 17, 5. 3 Ps. 30, 2. 4 Job. 2, 10. s Is. 40. 31. 6 Jao. 5, 16. 7 Threni 5. 21. Dei. Melius docentur fideles facto, quam voce, adnotat jam S. Augustinus.1 Verum quidem est, sagittas potentis acutas2 esse sermones sacerdotum, quibus audientium corda feriuntur, sed tunc maxime valent, si ut idem Psaltes regius loquitur, cum carbonibus desolatoriis agant. Carbones vastantes, probae vitae exempla sunt, quibus vitiorum spinae comburuntur. Nun­quam sane adeo opus erat, ut fidelibus nostris concussam patriam de sepulchro suscitare festinantibus, bono luceamus exemplo, quam in tristissimis hisce die­bus, quum non exstincto adhuc penitus duplicis revolutionis spiritu, non pauci existant, qui illa animi fortitudine iliis­que et religiosis et civilibus careant virtutibus, quae ad restaurandam pat­riam adeo necessaria sunt. Necessarium omnino est, ut omnes tandem resipi­scant et non in sonitu verborum, non in festivis declamationibus, non in phra­sibus aerem verberantibus, nec in plenis buccis increpantibus quaerant salutem patriae, sed in assiduo labore, in sedulo officiorum implemento. Verbis jungenda sunt facta, immo haec praecedere opor­tet verba ad exemplum prototypi et ma­gistri nostri, de quo legimus ipsum coe­pisse facere et docere.3 Renascente anno in sanctissimo no­mine Jesu omni virium contentione eni­tamur, ut simus sacerdotes gloria Dei et zelo animarum aestuantes, ad custodiam commissi nobis divinitus gregis vigiles, facti forma gregis ex animo. Conversatio vero nostra adeo irreprehensibilis sit, „ut is, qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis.“4 Quod alias et saepius jam monuimus, hac quo­que vice praetermittere haud possumus, dubitandum non esse in promovenda pri­vata publicaque salute, vitam moresque clericorum plurimum posse in utramque partem. Atque his sensibus erecto in spem 1 In Ps. 119. 2 Ps. 119, 4. 3 Act. Ap. 1, 1. 4 Tit. 2, 8.

Next

/
Thumbnails
Contents