Circulares literae dioecesanae anno 1918. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XII.

95 Nr. 4638. In plenariis coetibus dierum 2—3 iunii 1918 soluta dubia. mensis et anni, in solita audientia R. P. D. Assessori S. 0. impertita, facta de liis SSmo D. N. Benedicto Papae XV. rela­tione, Sanctitas Sua resolutionem Emo- rum PP. approbavit, confirmavit et pub­licari mandavit. Datum Romae, ex aedibus Sancti Officii, die 7. iunii 1918. Aloisius Castellano, S. R. et U. I. Notarius. Strigonii die 31. Augusti 1918. I. De obligationibus clericorum. (Lib, II. Pars I, Sect. I, Tit. III.) Utrum quoad licentias habendas, de quibus in Decr. Docente Apostolo, 11 nov. 1910, recurrendam sit ad S. Sedem, an vero ad proprium Ordinarium (Can. 139, § 3). Resp.: Ad Ordinarium proprium. II. De religionum regimine. (Lib. II, Pars II, Tit. X, Cap. I.) Utrum praescriptum canonis: „supe­riores minores locales ne constituantur ad tempus ultra triennium, etc.“, appli­cetur quoque superioribus seu directori­bus scholarum, hospitalium, aliorumque piarum domorum (Can. 505). Resp.: Affirmative, si superiores isti seu directores sint simul superiores reli­giosorum, sub sua potestate habentes alios religiosos, etiam quoad religiosam disci­plinam. III. De irregularitatibus aliisque impedi­mentis. (Lib. Ill, Pars I, Tit. VI, art. II.) I. Utrum ad sensum canonis 987, n. 5, impediti sint qui ad militiam forsan vocabuntur, sed de facto nondum sunt vocati, vel quia aetate impares sunt, vel quia, examine recte peracto, ad tempus inhabiles sunt declarati (Can. 987, n. 5). Et quatenus negative: 2. Utrum praedicti non solum ad primam tonsuram et minores Ordines, sed etiam ad maiores licito promoveri possint, servato tamen, quoadusque hoc bellum perduraverit, Decreto Ut ius certum,. Resp.: Ad lm Affirmative. Ad 2m Provisum in primo. IV. De matrimonio. (Lib. Ill, Pars I, Tit. VII.) 1. Si quis reclamet ius suum ex spon­salibus valide contractis contra partem inituram matrimonium cum alio, matri­monium eritne suspendendum usque dum actum fuerit de iusta causa dispensationis priorum sponsalium et de damnorum re­paratione, si qua debeatur? (Can. 1017,§3). Resp.: Negative, seu non amplius admitti actionem de iusta causa dissolu­tionis sponsalium; actionem vero repara­tionis damnorum non suspendere matri­monii celebrationem. 2. Utrum actio reparationis damno­rum, de qua in can. 1017, § 3, pertineat ad forum ecclesiasticum, an ad civile. Resp.: Actionem reparationis dam­norum, de qua in can. 1017, § 3, esse mixti fori. 3. Si sponsa vel sponsus inveniantur ignari doctrinae Christianae, eritne locus eos respuendi a matrimonio, vel diffe­rendi matrimonium usque ad instructio­nem? (Can. 1020, § 2). Resp.: Parochus servet praescriptum canonis 1020, § 2; et dum ea peragit quae Codex peragenda praescribit, spon­sos ignorantes sedulo edoceat prima sal­tem doctrinae Christianae elementa: quodsi renuant, non est locus eos respuendi a matrimonio ad normam canonis 1066. 4. Si pars post adeptam pubertatem plusquam per sex menses commorata

Next

/
Thumbnails
Contents