Circulares literae dioecesanae anno 1918. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XII.
96 fuerit in longissimis et dissitis oris, a quibus ut habeatur regularis attestatio libertatis status longius tempus requiritur, cum tamen urgeat celebratio matrimonii, sufficitne in casu ad certiorandam libertatem status iuramentum partis cum testimonio duarum, vel si non possint haberi duo, saltem unius, qui secum commorati fuerint illis in regionibus? (Can. 1023, § 2). Resp.: Rem remitti prudenti iudicio Ordinarii, qui alias probationes, non excluso iuramento suppletorio, praescribere potest ad normam canonis 1023, § 2. 5. Quid si copula illicita et occulta praecesserit nativitatem nubendae, de qua dubitari possit an sit filia vel soror alterius partis? (Cann. 97, § 1, 1077. etc.). Resp.: Provisum per can. 1076, § 3. 6. Vis novi Codicis estne retroactiva in liis, quae modificantur circa sponsalia et impedimenta tum impedienta quam dirimentia matrimonium, ita ut quodlibet ius acquisitum vigore sponsalium validorum, nullimode possit reclamari, nisi in quantum novus Codex concedit, et contracta impedimenta modificata a novo Codice, nulla dispensatione indigeant ? (Cann. 4, 10). Resp.: Codici, etiam quoad sponsalia et impedimenta, non esse vim retroacti- vam : sponsalia autem et matrimonia regi iure vigenti quando contracta sunt ve^ contrahentur, salvo tamen, quoad actio, nem ex sponsalibus, canone 1017, § 3 7. Quid dicendum de matrimoniis, si quae nulla sint ex capite impedimentorum a novo Codice abrogatorum : fiuntne matrimonia illa valida ipsa promulgatione novi Codicis, vel etiam post dictam promulgationem indigent dispensatione, sanatione. etc.? (Cann. 4, 10.) Resp.: Negative ad primam partem, affirmative ad secundam. 8. Utrum cognatio spiritualis ante diem Pentecostes anni 1918 contracta ultra terminos nunc a novo Codice definitos in can. 768, a praefata Pentecostes die ipso facto cesset quoad omnes effectus, an tantum desinat esse impedimentum ad matrimonium (Can. 768, 1079.) Resp.: Negative ad primam partem ; affirmative ad secundam. V. De custodia et cultu Sanctissimae Eucharistiae. (Lib. Ill, Pars III, Tit. XV.) 1. Canon 1267, quo statuitur in religiosa vel pia domo SS. Eucharistiam custodiri non posse nisi vel in ecclesia vel in principali oratorio, intelligendusne est ita, ut prohibeatur eam custodiri praeterquam in publica ecclesia pro commoditate fidelium, etiam in principali oratorio, in quod sodales conveniunt ad exercitia pietatis communia? (Can. 1267.) Et quatenus negative ad primum. 2. An idem dicendum sit, si quando ecclesia clausa ordinarie maneat et fidelibus non pateat. 3. An idem dicendum sit de pluribus oratoriis in eadem pia domo pluribus sodalium classibus destinatis( duobus, tribus, etc., pro no vitiis ex. gr., fratribus laicis, studentibus, sacerdotibus), ita ut unaquaeque classis suum distinctum habere possit oratorium cum SS. Sacramento; an potius hoc coarctandum ad ecclesiam et oratorium pro tota communitate destinatum. Resp.: Sensus canonis 1267 hic est. Si religiosa vel pia domus adnexam habeat publicam ecclesiam eaque utatur ad ordinaria et quotidiana pietatis exercitia explenda, SS. Sacramentum in ea tantum asservari potest; secus in oratorio principali eiusdem religiosae vel piae domus (sine praeiudicio iuris ecclesiae, si quod habet); in eoque tantum, nisi in eodem materiali aedificio sint distinctae ac separatae familiae, ita ut formaliter sint distinctae religiosae vel piae domus.