Circulares literae dioecesanae anno 1918. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XII.

94 dere commemorationem pro sponsis, quam­quam haec Festa, sicuti alia Festa Epi­phaniae, Pentecostes, Ssmae Trinitatis et Corporis Christi, ullam aliam orationem excludant? II. Licetne tempore clauso Missam votivam pro sponsis celebrare? III. In vigiliis, occurrentibus extra tempus clausum, privilegiatis, nempe Pen­tecostes et Epiphaniae, licetne legere Missam votivam pro sponsis? Sacra Rituum Congregatio, audito specialis Commissionis suffragio, et prae oculis habito Canone 1108 Codicis luris Canonici una cum Rubricis Missalis, quae­stionibus sibi propositis ita respondendum censuit: Ad I. Affirmative, sub unica con­clusione. Ad II. Si Ordinarius loci ex iusta causa permiserit etiam praedicto tempore clauso solemnem benedictionem nuptia­rum, Missa votiva pro sponsis celebrari poterit; exceptis tamen Dominicis, Festis de praecepto etiam I. et II. classis, Octa­vis privilegiatis I. et II. ordinis, Feriis privilegiatis et vigilia Nativitatis Domini. Ad III. Negative in utraque Vigilia. Atque ita rescripsit ac declaravit, die 14 iunii 1918. f A. Card. Vico, Ep. Portuen. et S. Rufinae, S. R. C. Pro-Praefectus. L. f S. Alexander Verde, Secretarius. Strigonii die 31. Augusti 1918. Nr. 4640. De Regulis et Constitu­tionibus Re­ligiosorum ad normam Canonis 489 Codicis Juris canonici re­formandis. Ad normam Canonis 489 Codicis Juris Canonici „Regulae et particulares Constitutiones singularum religionum, ca­nonibus Codicis non contrariae, vim suam servant; quae vero eisdem opponuntur, abrogatae sunt“, ac proinde earum tex­tus emendandus erit. Ne autem in re tanti momenti aliquod inconveniens oria­tur, Sacra Congregatio Sodalium Reli­giosorum negotiis praeposita praescribit emendationes textus Regularum et Con­stitutionum suo esse subiiciendas examini. Hoc omnes et singulae iuris pontificii Religiones, itemque quaevis Societates sine votis publicis, sive virorum sive mu­lierum, in communi viventium, opportune peragent cum relationem de statu reli­gionis ad Sanctam Sedem transmittent iuxta praescriptum canonis 510. Quapro­pter interest ut omnes Religiones una cum praedicta relatione quaedam suarum Regularum Constitutionumve exemplaria ad Hanc Sacram Congregationem mittant. Sacra insuper Congregatio hortatur enixeque rogat Revmos Ordinarios loco­rum in quibus alicuius Religionis Mode­ratores supremi et Congregationum mu­lierum supremae Antistitae commoran­tur, ut quamprimum de his omnibus illos certiores faciant. Romae, ex Secretaria S. Congrega­tionis, die 26. iunii 1918. L. f S. I. Card. Tonti, Praefectus. f Adulphus, Ep. Canopitan., Secretarius. Strigonii, die 31. Augusti 1918. Proposito a Sacra Congregatione de Seminariis et de Studiorum Universitati­bus dubio: Utrum tuto doceri possint sequentes propositiones: I. Non constat fuisse in anima Christi inter homines degentis scientiam, quam habent beati seu comprehensores. II. Nec certa dici potest sententia, quae statuit animam Christi nihil igno­ravisse, sed ab initio cognovisse in Verbo omnia, praeterita, praesentia et futura, seu omnia quae Deus scit scientia visionis. III. Placitum quorumdam recentio- rum de scientia animae Christi limitata, non est minus recipiendum in scholis ca­tholicis, quam veterum sententia de scien­tia universali: Emi ac Rmi DD. Cardinales in re­bus fidei et morum Generales Inquisi­tores, praehabito voto DD. Consultorum, respondendum decreverunt: Negative. Insequenti vero feria V. eiusdem Nr. 4639. Circa quas­dam propo­sitiones de scientia ani­mae Christi.

Next

/
Thumbnails
Contents