Circulares literae dioecesanae anno 1918. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XII.

93 XII. Nr. 4636. Iaculatoriara quan darn preculam in honorem sacratissimi cordis lesu recitantibus indulgentiae conceduntur. BENEDICTUS PP. XV. Ad perpetuam rei memoriam. — Religionem erga SSmum Cor lesu omni studio fovendam censemus, utpote quae divino Christi Redemptoris nostri desi­derio respondeat atque universis Eius de­votis, familiis praesertim ei consecratis, omnigena illius aeternae salutis fontis subsidia procuret. Laeti igitur dilecti filii hodierni Praepositi Belgicae Congrega­tionis Missionariorum Oblatorum Mariae Immaculatae excepimus vota, quibus cae­lestes Ecclesiae thesauri pro iaculatoria prece flagitantur. Quare de omnipotentis Dei misericordia ac Bb. Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi atque audito dilecto filio Nostro S. R. E. Car­dinali Poenitentiario Maiore, vi praesen­tium, apostolica auctoritate Nostra, om­nibus utriusque sexus christifidelibus, qui corde saltem contriti, singulis cuiuslibet mensis diebus invocationem: „Sacratissi­mum Cor lesu, protege familias nostras“ quovis idiomate recitaverint ac, vere poe- nitentes et confessi ac sacra Communione refecti, quamlibet ecclesiam vel publicum oratorium, semel in mense, quo die quis­que voluerit, ubique gentium visitaverint ibique, precibus ad Nostram mentem ab­solutis, eandem iaculatoriam precem dixe­rint, quo die iniuncta opera expleverint, plenariam omnium peccatorum suorum indulgentiam et remissionem misericor­diter in Domino concedimus et largimur. Praeterea fidelibus, quocumque die ipsam precem recitaverint, trecentos dies de ini unctis eis seu alios quomodolibet de­bitis poenitentiis in forma Ecclesiae con­sueta relaxamus. Quas omnes et singulas indulgentias, peccatorum remissiones ae poenitentiarum relaxationes etiam anima- bus fidelium in purgatorio detentis per modum suffragii applicari posse indul- gemus. In contrarium facientibus non obstantibus quibuslibet. Praesentibus per­petuo valituris. Datum Romae apud Sactum Petrum sub annulo Piscatoris, die XXVI iunii MCMXVIII, Pontificatus Nostri anno quarto. P. Card. Gasparri, a Secretis Status. Strigonii, die 31. Augusti 1918. Hodiernus Episcopus Herbipolen. Apo-1 stolicae Sedi sequentia dubia, pro oppor­tuna declaratione, humillime exposuit, nimirum. Iuxta Canonem 1108 Codicis Iur. Can. Ordinarii locorum benedictionem nuptialem permittere possunt, ex iusta causa, etiam tempore Adventus usque ad Nativitatem Domini inclusive, et a Feria IV Cinerum usque ad Dominicam Pa- schatis, salvis legibus liturgicis. Hinc quaeritur: I. Si Ordinarii ex hac licentia, quae non limitata esse videtur, benedictionem nuptialem permittant in Nativitate Do­mini et Dominica Resurrectionis, licetne Orationi Missae de respectivo Festo ad­16 Nr. 4637. De missa votiva vel immemora­tione pro sponsis.

Next

/
Thumbnails
Contents