Circulares literae dioecesanae anno 1917. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

I.

3 diae atque administration] est concredita. Magnum et constans vitae discrimen, in­dividuus hicce bellorum comes, ad Deum quaerendum coelestemque ejus opem im­plorandam nisu quodam connaturali insti­gat pugnatorum animos. Qui nisus, quae sitis, ut satietur, tanto maioris est mo­menti, ne secus vires deficiant necessariae ad rumpenda ea tentationum retia, quae in turbulentis belli casibus objiciuntur. Nisi lucida divinarum veritatum Pharos assidue ob oculos ipsorum ponatur, quid prohibebit, quominus de divina provi­dentia inter atrocitates ac tumultus belli desperantes fidem Deo, principi ac con- jugi datam frangant omnisque divini ac humani juris obliti, quin etiam humani­tatis sensibus exuti, omnes justitiae ac aequitatis limites transgrediantur bellum­que non tam hostibus quam potius sibi- metipsis totique societati inferant? Ne tanta ipsoque bello major strages humano generi a principe tenebrarum eveniat, lumine superno fratres nostri castrenses ipsos provident, gladio spiritus, quod est verbum Dei1 ipsos accingunt, armis lu­cis2 ipsos induunt illamque ipsis evange- lizant victoriam, quae vincit mundum, quae est fides nostra.3 Ut vero inter belli procellas cursum suum ad hancce Pharum veritatum di­rigere queant Scyllamque ignaviae ac Charybdim desperationis tuto evitent, coe­lestibus eorumdem fratrum nostrorum ministerio curantur medicinis ac nutri­untur cibis. Hac ratione fit, ut non solum viribus provideantur necessariis, sed etiam ita animo disponantur, ut has vires una cum vita pro patria, pro fratribus ponere 1 Eph. 6, 17. 2 Rom. 13, 12. 3 I. Joan. 5, 4. non recusent. Altaria castrensia inter valla fossasque iaculatorum eundem ignem dif­fundunt supernae virtutis, qui olim in catacumbarum aris ss. martyres illumi­nabat. Ipsi belliduces, testes oculares haec praeclara cleri nostri merita aperte pro­fitentur, quod ipsum signis meritorum haud uno curionum donatis testantur, bene gnari difficultatum ac molestiarum, quas hi fortes Christi milites haud secus ac gregarii patienti supportant animo. Quantum fortitudinis patriae defen­soribus ex sacrae religionis exercitiis accrescit, tantumdem solatii iisdem ex hoc eodem fonte provenit, dum gravi infirmitate vel vulneribus e proelio con­tractis in nosocomio decumbunt. Ibi qui­dem ardore furoris bellici facilius ani­mantur, sed heic ne propter infirmitatis molestias vel vulnerum dolorum decidant, coelesti indigent sustentaculo. Mundus quidem coecutit relate ad haec spiritualia misericordis Samaritani opera, scit tamen Deus, sciuntque illi, qui per oleum cha- ritatis vinumque fortitudinis vestra ope subministratum levamen ac lenimen con­sequuntur. Quod caritatis ministerium non castrenses solum, sed omnes fere tam saeculares, quam regulares participant sacerdotes. Nec minoris sunt ponderis servitio­rum genera, quae remotiorem quidem cum bello habent nexum, ipsi tamen dimicanti patriae aeque notabile afferunt emolu­mentum. Robur enim exercitus bellico dente paulatim corrosum ex iis, qui domi sunt, debet refici fontibus, qui fontes ut limpidi sanitate ac virtute pleni conser­ventur, certe ii debent curare, quos Do­minus „sal terrae“1 nominatos esse vo­luit. Pro pace et concordia domestica, ut 1 Matth. 5, 13.

Next

/
Thumbnails
Contents