Circulares literae dioecesanae anno 1917. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
I.
4 boni milites Christi1 pugnantes non solum militibus in acie stantibus meremini comparari, quin immo vestro labore ipsi proelianti exercitui quoque optima suppeditatis adjutoria. Qui firma in divinam providentiam spe tamquam baculo peregrinationis millia animorum secus collapsurorum sustentant, qui spiritu poenitentiae spiritum contradictionis expellunt, qui ignibus cibi Eucharistici fomitem cupidinum exorbitantium exstinguunt, qui morte suorum afflictis consolationem subministrando germina desperationis suffocant, qui juventuti genitore orbatae paternam navant curam: num illi inutiles immanis belli nominari possunt spectatores ? Pondus laboris vestri tempore belli praestiti et ulterius praestandi in iis, quae nunc laudavi, tamquam sacerdotali characteri congruis colloco operibus. Nequaquam tamen ea vestra fatigia silentio praeterire aut parvi facere intendo, quae civile forum atque negotia fidelium temporalia concernunt. Tamen his per singula enumerandis supersedere possum, quum pro visibili natura magis oculos adversariorum feriant, neque ab ipsis saltem pro magis conspicua parte negentur. Omnia etenim eaque minutissima auri huius — operum ex caritate manantium — grana divina sollummodo lance queunt ponderari reveraque ponderabuntur ab Eo, qui vel potum; aquae frigidae cum caritate propinatum a se non sine remu- neratione relictum iri promisit. Quae laudabiliter a Vobis VV. FF. facta quum recognitione ac laude hisce extollo, ad ulteriora et excelsiora Vos admonitos esse desidero. Nec solummodo imbecilia Praesulis Vestri hoc Vos commonent verba, sed sacra quoque occipientis anni idipsum Vobis innuunt mysteria, Sacratissimum nempe nomen Jesu divino puerulo inditum munusque Ipsius nomine hoc indicatum. Cum quisque Vestrum vi muneris alter debeat esse Christus, idem quod nomine Jesu exprimitur, unicuique Vestrum incumbit officium: salvandarum animarum. Quod animas salvandi munus cum propter ingravescentes nostrorum temporum difficultates magis necessarium graviusque evadat, acrius oculos in Arcliitypum nostrum figere debemus, considerantes, quomodo muneris nostri partes vel a teneris initiis, ab ipsa sua circumcisione doceat. Vexilli instar ss. nomen Jesu nobis praefulget, sed qualiter nam sub hoc vexillo proelia Domini pugnare debeamus, ipse bellidux in sua circumcisione hoc vexillum arripiens nobis viam praeivit. In odorem igitur unguentorum huius ss nominis currentes, virtutem ab ipso emanantem pleno imbibere ore studeamus ac corde. En cum nomen nanciscitur terribilis potestatis, ad quod omne genu flectitur coelestium, terrestrium,1 tamen in assum- tione huius nominis Ipse humiliatur ac patitur. Humiliatur, cum in circumcisione „signum peccati“ in carnem recipit, isque qui ab aeterno in sinu Patris generatus ac in plenitudine temporum in utero virginali divino opificio formatus sine peccato in mundum prodiit, ut peccatores salvos faciat, legi pro peccatoribus latae semet subjicit peccataque mundi sublaturus „signum peccati“ carni suae sanctissimae imprimi non recusat. „Eum qui peccatum non noverat, pro nobis pecca1 II. Timoth. 2, 3. 1 Philip. 2, 10.