Circulares literae dioecesanae anno 1917. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

I.

2 per radicem divinae humo immissam, fron­dem tamen emittat fructusque progignat locorum ac temporum vicissitudinibus apprime convenientes. Cum igitur non solum annorum exeuntis ac occipientis ver­tantur vices, sed celeriore adhuc flumine nova semper inter eversiones, quae nunc fiunt, recurrat rerum facies, solito maiora renovatus noster zelus oportet accipiat incrementa. Procul sit a me, ut egregia illa, quae tertio iam anno belli ecclesiae ac patriae praestare pergitis, parvipendam servitia. Quin immo summa cum laude extollere festino zelum vestrum in praestandis afflictae patriae officiis manifestatum per­suasumque habeo unumquemque vestrum quam plurima sibi recondidisse bonorum operum zelique apostoliéi merita. Ideoque ad ulteriorem Vos adhortaturus fervorem nullatenus laudem exhibiti a Vobis laboris reticere velim. E contra praesulis Vestri esse censeo illam malevolorum quorum­dam, quamvis apud nos, Deo sint laudes, non multorum, retundere calumniam: cle­rum nostrum, utpote a servitiis armorum e dispositione legis liberum, non eadem praestitisse patriae servitia, ac illos, qui servitia militaria, stricte sumpta ac cum armis obibant. Norunt enim, qui rem ex aequo aestimant, incruenta illa, quae tempore huius belli sustinetis, certamina maximo patriae dimicanti fuisse et esse emolumento. Etenim non solum cruda vis heic ponderari debet, sed ea omnia etiam subtilissima tam diffusae ac disten­tae activitatis consideranda veniunt fila, quae gentem bello decertantem efficiant aciem bene ordinatam. Sane nec in proelio omnes armis feriunt, sed multi tum belli rationes conficiendo ac administrando, tum rem frumentariam providendo, tum pontes construendo ac itinera parando, tum in variis officiis et cancellariis labo­rando, tum demum sauciatis medendo pariendae victoriae adlaborant. Eos quo­que haud parum animi pugnatoribus ad­dere constat, qui ipsorum familiis rebus­que domesticis patrocinantur. Accedit, quod plurimi adolescentum illorum, qui in seminariis nostris in spem ecclesiae succrescunt et se ad altaris servitia prae­parant, nunc in cohortibus militum pro patria pugnent et haud pauci illo­rum effuso sanguine gloriosa jam morte obierint. Quamvis igitur sacerdotes, qui cha­ractere sui muneris legibusque canonicis prohibentur, quominus utpote legati Prin­cipis pacis, pontificesque caritatis, armati proeliis cruentis serriet immisceant, optime tamen atque multis titulis ipsos circa patriam in oceano sanguinis positam me­ruisse exarandi mox sine ira et studio testabuntur annales. Non solum eos hoc numero comprehensos esse velim nostri ordinis fratres, qui clero castrensi adscripti omnes castrensis vitae participant mole­stias, angores ac aerumnas, sed eorum quoque copias multo majores, qui utut laribus domesticis protecti, curis ac labo­ribus tamen bellicis quam plurimum disti­nentur. Et horum et illorum labor haud parvi est momenti. Et quod primum attinet : num legiones spiritu fortitudinis ac magna in Deum suae- que causae justitiam fiducia destituti moli­bus tantorum onerum ferendis pares inveni­entur? Quis vero huius fortitudinis, huius fiduciae fons nunquam deficiens? Non alius certe nisi scaturigo illa lympharum ad vitam aeternam salientium,1 quae gregis fidelium adaquandi causa nostrae custo­1 Joann. 4. 14.

Next

/
Thumbnails
Contents