Circulares literae dioecesanae anno 1917. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XVI.
169 volunt. A lautis conviviis et sollemnitatibus nuptialibus, quae sacro tempori et spiritui poenitentiae adversantur, porro quoque est abstinendum. De nova disciplina populus fidelis edoceatur oportet. 3. Can. 1247. §. 1. inter dies festos sub praecepto in universa Ecclesia celebrandos enumerat festum quoque Sanctissimi Corporis Christi, quod die 2. Julii anni 1911. a Pio PP. X. motu proprio „Supremi disciplinae“ pro universa ecclesia abrogatum fuit, et festum S. Joseph, quod jam ante universalem festorum reductionem a Pio PP. X. statutam in Hungária jure particulari abrogatum erat, cum Benedictus PP. XIV. 1753. festum istud in Austria et Hungária suppresserit salva tamen obligatione missam audiendi, quam obligationem deinde Clemens PP. XIV. 22. Jun. 1771. aeque suppressit. Festum Corporis Christi lege universali suppressum nunc lege generali iterum restituitur. Festum igitur Corporis Christi in Hungária quoque dignitatem festi fori recipit, qua ante editum motu proprio „Supremi disciplinae“ fulgebat. Cum festum Corporis Christi in Hungária post abrogationem eadem sollemnitate externa, qua antea, celebratum fuerit: nihil quoad externam festi celebrationem erit immutandum. Fideles tamen monendi sunt, quod die festo Corporis Christi in conscientia obligantur missam audire et ab operibus servilibus abstinere. Curati, qui onere premuntur applicandi pro populo, festo Corporis Christi pro populo applicare debent, non autem ad intentionem Ordinarii. Festum S. Joseph jure particulari pro Hungária ex albo festorum sub praecepto ■expunctum lege generali non restituitur. Quoad festum hoc nihil in Hungária innovatur (can. 1247. §. 3.). Lex audiendi missam et abstinendi ab operibus servilibus die festo S. Joseph non obligat. Applicatio porro quoque fiat ad intentionem Ordinarii. De lege abstinentiae et jejunii novae dispositiones sub Nro 6007. publicatae sunt, de quarum tenore populus fidelis opportune edocendus erit. Strigonii, 16. Nov. 1917. Cum iuris canonici Codicem, fel. ree. decessoris Nostri Pii X iussu digestum, non multo ante, exspectationem totius catholici orbis explentes, promulgaverimus, Ecclesiae bonum ipsiusque natura rei profecto postulant ut, quantum fieri potest, caveamus, ne aut incertis privatorum hominum de germano canonum sensu opinionibus et coniecturis, aut crebra novarum legum varietate, tanti operis stabilitas in discrimen aliquando vocetur, Quapropter propositum Nobis est utrique incommodo occurrere; quod ut efficiamus. Motu proprio, certa scientia atque matura deliberatione Nostra, haec quae infra scripta sunt statuimus atque decernimus : I. Exemplum decessorum Nostrorum secuti, qui decretorum Concilii Tridentini interpretationem proprio Patrum Cardinalium coetui commiserunt, Consilium seu Commissionem, uti vocant, constituimus, cui uni ius erit Codicis canones authentice interpretandi, audita tamen, iri rebus maioris momenti, Sacra ea Congregatione cuius propria res sit, quae Consilio disceptanda proponitur. Idem vere Consilium constare volumus ex aliquo! S. R. E. Cardinalibus, quorum unus coetui praesit, Auctoritate Nostra et successorum Nostrorum deligendis; his accedent tum vir probatus, qui sacri Consilii-Nr. 5774. Commissio 1 instituitur ad i Codicis canones authentice interpretandos. i l l> > Ii Ii I i l l > i i m