Circulares literae dioecesanae anno 1917. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XVI.

165 XVI. Nr. 6054. Cardinalis aeppus con­gruas indicit supplicatio­nes, tempore Adventus habendas. Nivea columba, quam mystico Eccle­siae navigio tam adversa tempestate prae­positus Augustissimus Pontifex Bene­dictus Papa XV. aequissimo sedens in puppi animo, identidem e navi, quae sem­per quidem „fluctuat, nec mergitur“ un­quam, pacis dimisit exploratricem: sim­plex et timida nimis, fraudis attamen nescia volitabat interdum per regna po­pulosque Europae, alis protensis laeta­bunda, in tam horrendo gentium conflictu hominibus bello fessis oscula reconciliatio­nis et pacis libare paratissima; visu ta­men crudelissimarum inter eos caedium, strepitu item armorum et tormentorum bellicorum boatu perterrita, alis ad moe- stitiam repressis, mitis ad mittentem re­versa est, quin caduceatori anhele deside­ratum olivae ramum rostro tulisset. Nota sunt profecto indefessa Augu­stissimi Pontificis conamina, reconciliandis inter se populis belligerantibus, invidia aeque livescentibus atque odio velut in­explebili iam aestuantibus adhibita: nec sane ignota tot privata et publica pro­curationis apostolicae documenta, ad rem facientia, quorum facile princeps est no­tissima illa et solemnior pro pace invita­tio, Calendis Augusti labentis huius anni dimissa, insignis paternae caritatis et ger­manae iustitiae, incredibilis item prüden­tiae atque mirae aequitatis, nec imparis mansuetudinis testis, quam absque in­tima commotione vix recitare potuimus. Meminit sane vos omnes Filii Dilectis­simi, quo fuerit animo excepta paterna illa Sacrosanctae Suae Maiestatis Beatis­simae adhortatio, ex specula prodiens coelo proxima, nec quidquam spirans nisi divinum et odore suavitatis plenum: ne­quaquam item vos latet rerum ad exitium senescentis Europae properantium cursus, quem animo dissimulare neutiquam pos­sumus; ipsi siquidem nostris moerentes ac trepidi cernimus oculis belligerantes totidem populos, summis miseriis et aerum­nis vix iam tolerabilibus afflictos ac vel- uti enervatos, simulque funestissimo bel­lorum fastidio quasi pertaesos: saniora tamen consilia necdum serio meditantes, imo aperte respuentes, atque portis inferi festive interim plaudentibus, in nefanda pervicacia obstinatos, propinatas pacis con­diciones impudenter reiicientes, ita quidem ut licet cladibus innumeris caesi, de prae- iudicata tamen opinione et suscepta vo­luntate, nec nostrorum foederatorumque victricium armorum vi, nec ratione ulla depelli possint. Quae quidem acerbis pe­ctoribus deplorantes, licet nullum prorsus rebus in humanis remedium reperiamus, non tamen ideo despondemus animum, 22

Next

/
Thumbnails
Contents