Circulares literae dioecesanae anno 1917. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XVI.
166 sed spem in. Eum proiicimus omnes, qui pacis simul et consolationis Deus est. Quam recte ob causam, esto deprecationes nostrae fideli unique assiduae, irritae adusque fuisse videantur apud Dominum, ab orationibus tamen ferventissime fundendis minime cessare licet, quinimo supplices voces cum manibus ad coelum attollere oportet, ut nubes ipsas penetrare, atque ad Eum pervenire valeant, cui ventus et maria obediunt, quique unus potens est facere ex procella auram, ex nubibus tranquillitatem et aeris temperiem, quamvis enim una pars illorum, qui populorum gubernacula tenent, corde indurato in propositis suis pertinaciter perseveret, ipsi populi tamen ubique terrarum pacem anhelant sciuntque ipsam donum Dei esse, assiduis precibus implorandum. Itaque publicas pro pace deprecationes semel iterumque indictas denuo iterandas, inflammandas et multiplicandas decernentes, mandamus ut in omnibus nostrae archidioeceseos templis et oratoriis, ad quae tempore Adventus fidelium turmae sub aurora confluere solent, die quidem 3. Decembris, quae est feria secunda post Dominicam I. Adventus, celebretur coram SS. Eucharistiae Sacramento patenter exposito Missa votiva solemnis de Regina Pacis seu Magna Nostra Domina (cum Introitu tamen Rorate), in qua Gfl. 2 or. de SSmo Sacr. 3 de Spiritu S. — Cr. — Praef. et Te in concept, immaculata, — ult. Ev. Joannis, — coi. alb. — Actione autem Missae ad finem usque deducta, omnibus cernuis et in genua procumbentibus repetatur in honorem SS. Cordis formula consecrationis, alias iam a Nobis proposita. (Vide Cire, adioec. 1914. pag. 281.) Deinde ante benedictionem rite impertiendam addatur unum Pater et Ave pro Beatissimo Patre, qui tanta caritatis amplitudine brachia pandit ad omnes populos, eosque benigna humanitate invitat, ut sepositis quibusvis affectibus immoderatis, de pace tandem inter se concilianda agere atque reconciliationis dexteram porrigere velint. Eadem denique occasione memores simus oportet Regis quoque Apostolici, gloriosae memoriae Francisci Josephi I., qui bello vel maxime furente, ante annum vitam clausit multum moeroribus agitatam, et mortem a Domino obtinuit finemque christiano Principe dignam; addentes pro refrigerio animae eius pro complemento pariter unum Pater et Ave. Toto item tempore Adventus, post Missam Rorate orandum erit cum fidelibus unum Pater et Ave pro omnibus fratribus nostris, qui in acie campi gloriosiorem triumphis mortem pro patria invenere et procul plerumque a suis, nec tamen obliti, in pace iam requiescunt. Mandamus denique, ut ad mentem Augustissimi Pontificis toto Adventus tempore, in omnibus Missis (quae non sunt de Requiem) usque ad vigiliam Nativit. Domini exclusive, sumatur ab omnibus in hac archidioecesi celebrantibus collecta de Spiritu s., adinstar orationis imperatae pro re gravi, caeteris interim orationibus, alias a nobis imperatis, ad tempus hoc omissis. Habetis Filii Dilectissimi, nostrae ordinationis paginam, archipraesuleae provisionis testem, cuius monita et praescripta servantes, pergite fervidioribus una Nobiscum precibus Regem Pacificum, Magna Hungarorum Domina sequestra, interpellare ut dextera sua, quae toties nobiscum fecit virtutem, dextera quae ex-