Circulares literae dioecesanae anno 1917. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIV.

138 26. Quoad actionem in concionando nil melius praescribi potest quam quod S. Hieronymus Nepotianum admonebat: Nolo te declamatorem- et rabulam gar- rulumque sine ratione, sed mysteriorum peritum et sacramentorum Dei eruditis­simum. Verba volvere, et celeritate di­cendi apud imperitum vulgus admirati­onem sui facere, indoctorum hominum est . . . Nihil tam facile quam vilem plebeculam et indoctam concionem lin­guae volubilitate decipere, quae quidquid non intelligit plus miratur. 27. Quamobrem concionator tam in ratiocinatione quam in linguae usu sese communi auditorum captui accomodet; quoad vero actionem ac recitationem, eam observet modestiam et gravitatem, quae illi convenit qui pro Christo lega­tione fungitur. 28. Caveat item semper ac diligen­tissime ne sacram praedicationem in quaestum vertat, quaerendo quae sua sunt, non quae Jesu Christi; ne sit igitur turpis lucri cupidus nec vanae gloriolae lenocinio se capi sinat. Nunquam vero ex animo permittat excidere quod, secundum Evangelii et apostolorum doctrinam et Sanctorum exempla, idem Hieronymus Nepotiano suggerebat: Non confundant opera tua sermonem tuum; ne cum in ecclesia loqueris, tacitus quilibet respondeat: Cur ergo haec quae dicis, ipse non facis ? — Delicatus magister est qui, pleno ventre, de ieiuniis loquitur . . . Sacerdotis os, rnens manusque concordent. Caput IV. Cui et quomodo interdicenda praedicatio. 29. Concionatores, qui praescriptio­nes superiori capite editas negligant, si emendationis spem praebeant et graviter non offenderint, prima alterave vice ab Episcopo moneantur ac reprehendantur. 30. Si vero emendationem neglexe­rint aut graviter cum fidelium scandalo peccaverint, Episcopus; ad tramitem Co­dicis, can. 1340, §§ 2 et 3. a) si agatur de proprio subdito aut de religioso cui praedicandi facultatem ipse dederit, concessam facultatem, nullo hominum respectu, aut ad tempus revo­cet aut omnio abroget; b) si autem de sacerdote extradioe- cesano agatur vel de religioso cui non ipse pagellam impertiverit, praedicatio­nem illi in dioecesi sua interdicat simul- que de re moneat tam Ordinarium pro­prium quam eum qui praedicationis pagellam eidem concessit; in casibus autem gravioribus ne omittat ad S. Sedem referre; c) poterit etiam Episcopus, imo et debebit pro diversitate casuum, concio- natore graviter peccante, coeptam prae­dicationem ipsi intercipere. 31. Interdici pariter praedicatione oportet, saltem ad tempus et pro aliquo loco, quicumque aut pro sua vivendi rati­one aut quavis alia de causa, etsi incul­pabiliter, publicam bonam existimationem amiserit, ita ut ministerium suum inutile vel damnosum evaserit. 32. Ordinarii dioecesani commissi­onem vigilantiae pro praedicatione, unus­quisque in sua dioecesi, instituent, quae iisdem sacerdotibus componi poterit ac commissio pro examine candidatorum. 33. Quia vero nec Episcopi nec com­missio vigilantiae adesse ubique in dioe­cesi poterunt; quum agetur de praedi­cationibus maioris momenti in locis dissitis, Ordinarii exigent his desuper a

Next

/
Thumbnails
Contents