Circulares literae dioecesanae anno 1917. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIV.

139 Vicariis Foraneis vel a parochis infor­mationes peculiares et tutas iuxta nor­mas superius traditas. Caput V. De praeparatione remota ad ministerium praedicationis. 34. Ordinarii et Superiores religio­sorum stricte obligantur proprios clericos ad sanctam salutaremque praedicationem ab ipsa iuvenili aetate formare studiorum tempore, tum ante tum post susceptum sacerdotium. 35. Curabunt igitur ut dicti clerici, dum sacrae theologiae dant operam, de variis praedicationum generibus docean­tur ; praeque manibus habeant et gustent exemplaria insignia quae in omni con­cionum genere Sancti Patres reliquerunt, praeter illa quae in sacris Evangeliis, in Actibus et Epistolis Apostolorum ubique accesserunt. 36. Studebunt item Ordinarii ut iuve- nes instituantur de actione et pronuncia- tione in concionibus servandis, ut eam deinde gravitatem, simplicitatem praese- ferant, quae nihil histrionem sapiat, sed verbo Dei conveniat, probetque concio- nantem pro animi persuasione et ex corde loqui sublimemque spectare finem, qui ministerio suo est praestitutus. 37. Haec dum in seminariis vel stu­diorum locis peragentur, Superiores scru­tabuntur quod genus praedicationis sin­gulorum alumnorum dispositioni magis respondeat, ut deinde ea super re ad Ordinarium referant. 38. Initialem autem institutionem, quam clerici in seminariis vel in studio­rum domibus habuerunt, Ordinarii, etiam post sacros Ordines susceptos, perficien­dam curabunt. 39. Quamobrem, iuxta informationes de unoquoque habitas, eos facilioribus primam ac humilioribus praedicationibus occupabunt et exercebunt, ut in tradenda pueris christiana catechesi, Evangelio bre­viter explicando, iisque similibus. 40. Poterunt demum Ordinarii suis clericis praescribere ut, aliquo annorum spatio, examen de praedicatione in curia quotannis subeant tam voce quam scripto, ea quidem methodo quae ipsis magis pro­babitur, conformiter scilicet ad praescri­ptiones Codicis pro examinibus annuis a clericis subeundis post sacerdotii susce­ptionem. Ex S. C. Consistoriali die 28. iunii in pervigilio SS. App. Petri et Pauli anno 1917. f C. CARD. DE LAI, EP. SABINEN, L. f S. Secretarius. f V. SARDI, ARCHIEP. CAESARIEN., Adsessor. Strigonii die 15. Septembris 1917. S. Congregatio de seminariis et de studiorum universitatibus. Cum novum iuris canonici Codicem SS. D. N. Bene­dictus Pp. XV. a die festo Pentecostes proximi anni millesimi nongentesimi duo­devicesimi in universa latina Ecclesia vim habiturum esse edixerit, liquet ex eo ipso die Codicem fore authenticum et unicum iuris canonici fontem, proptereaque tum in disciplina Ecclesiae moderanda, tum in iudiciis et in scholis eo uno utendum esse. Quam sit igitur necessarium, cleri­cis praesertim, Codicem probe nosse at­que omnino habere perspectum, nemo est qui non videat. Itaque Sacra haec Congregatio, ut in re tanti momenti rectae alumnorum Nr. 5097. De novo iuris canonici codice in scholis pro­ponendo.

Next

/
Thumbnails
Contents