Circulares literae dioecesanae anno 1917. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIV.

133 nitas accurata sermonum . . . Necesse est ut sacerdos, qui praedicationis officio fun­gitur, et doctrinae spiritualis imbribus pluat, et religiosae vitae radiis splendeat: instar illius Angeli, qui natum Dominum pastoribus nuntians, et splendore clarita­tis emicuit, et quod evangelizare venerat, verbis expressit.“1 Sed, ut ad Paulum redeamus, si quaerimus quibus de rebus consuevisset praedicando agere, ipse sic omnia com­plectitur : Non enim iudicavi me scire aliquid inter vos, nisi lesum Christum, et hunc crucifixum.2 Efficere ut lesum Chri­stum homines magis magisque cognosce­rent et quidem cognitione quae ad viven­dum, non modo ad credendum, pertine­ret, hoc es*t quod omni apostoliéi pectoris contentione laboravit. Itaque Christi dog­mata et praecepta omnia vel severiora sic tradebat ut nihil nec reticeret nec molli­ret, de humilitate, de abnegatione sui, de castitate ,de rerum humanarum contemptu, de obedientia, de venia inimicis danda, de similibus. Nec vero timide illa denuntia­bat : inter Deum et Belial eligendum esse cui serviatur, utrique non posse : omnes, ut e vivis excesserint, tremendum ma­nere iudicium; cum Deo non licere tran­sigi; aut vitam aeternam sperandam, si universae obtemperetur legi, aut, si cupi­ditatibus indulgendo deseratur officium, ignem aeternum esse exspectandum. Ne­que enim Praedicator veritatis unquam putavit abstinendum ab huiusmodi argu­mentis propterea quia, ob corruptionem temporum, nimis dura viderentur iis, ad quos loquebatur. — Apparet igitur quam non probandi sint ii praedicatores, qui quaedam christianae doctrinae capita, ne 1 Epp. lib. I, Ep. I. ad Cinthium Urbis Praef. 2 I. Cor., 2, 2. fastidio sint audientibus, non audent at­tingere. Num medicus quisquam inutilia remedia dabit aegrotanti, quia is ab uti­libus abhorreat? Ceterum inde probabitur oratoris virtus et facultas, si, quae ingrata sunt, ea grata dicendo reddiderit. Quae autem tractanda susceperat, quo modo Apostolus explicabat? Non in per­suasibilibus humanae sapientiae verbis} Quanti refert, venerabiles Fratres, hoc omnibus esse exploratissimum, cum vide­mus non paucos e sacris concionatoribus ita dicere ut Scripturas Sanctas, Patres Doctoresque Ecclesiae, theologiae sacrae argumenta praetermittant; nihil fere nisi rationem loquantur. Perperam profecto: neque enim in ordine supernaturali hu­manis tantum adminiculis quidquam pro­ficitur. — At illud opponitur: praedica­tori qui quae divinitus revelata sunt, ur­geat, non haberi fidem. — Itane vero? Sit sane apud acatholicos: quamquam cum Gfraeci sapientiam, nimirum huius saeculi, quaererent, Apostolus tamen eis Christum crucifixum praedicabat.2 Quod si oculos convertamus ad gentes catholicas, in his ii qui alieni sunt a nobis, fere Fidei radi­cem retinent: mentem enim obcaecantur eo quod animi corrumpuntur. Postremo qua mente praedicabat Pau­lus ? Non ut hominibus, sed ut Christo pla­ceret : Si hominibus placerem, Christi ser­vus non essem? Cum animum gereret in­censum caritate Christi, nihil quaerebat praeter Christi gloriam. 0 utinam qui in verbi ministerio elaborant, omnes vere lesum Christum diligant; utinam possint illa usurpare Pauli: Propter quem (lesum Christum) omnia detrimentum feci,4 et 1 Ibid., 2, 4. 2 I. Cor., 1, 22, 23. 3 Gal., 1, 10. 4 Philip., 3, 8.

Next

/
Thumbnails
Contents