Circulares literae dioecesanae anno 1917. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIV.

134 Mihi vivere Christus est.1 Tantum qui amore ardent, ceteros inflammare sciunt. Quare S. Bernardus ita praedicatorem ad­monet: „Si sapis, concham te exhibebis et non canalem“;2 hoc est: quod dicis, eo ple­nus ipse esto, et ne satis habeas in alios transfundere. „Verum, ut idem Doctor ad­dit, canales hodie in Ecclesia multos habe­mus, conchas vero perpaucas!“3 Hoc ne eveniat in posterum, vobis omni ope atque opera enitendum est, ve­nerabiles Fratres: quorum est et indignos repellendo, et idoneos eligendo, confor­mando, moderando, efficere ut praedica­tores, qui sint secundum Dei cor, iam plu­rimi exsistant. — Respiciat autem miseri­cors gregem suum Pastor aeternus, Iesus Christus, Virgine Sanctissima quidem, ut Matre augusta ipsius Verbi incarnati et Regina Apostolorum, deprecante; ac spi­ritum apostolatus in Clero refovens, plu­rimos esse iubeat qui studeant „seipsos probabiles exhibere Deo, operarios incon­fusibiles, recte tranctantes verbum veri­tatis.“4 Auspicem divinorum munerum ac te­stem benevolentiae Nostrae vobis, venera­biles Fratres, vestroque Clero ac populo apostolicam benedictionem peramanter impertimus. Datum Romae apud S. Petrum die XV. Iunii, in festo Sacratissimi Cordis lesu, anno MCMXVIL, Pontificatus Nostri tertio. Benedictus PP. XV. 1 Ibid., 1, 21. 2 In Cant. serm. 18. 3 Ibid. 4 2 Tim., 2, 15. S. CONGREGATIO CONSISTORIALIS. NORMAE PRO SAORA PRAEDICATIONE. Ut quae Beatissimus Pater nuper in Encyclicis Litteris Humani generis re­demptionem de sacra praedicatione docuit ac praestituit ad praxim facilius dedu­cantur, Eminentissimi Patres S. C. Con- sistoriali praepositi, ipso Summo Pontifice plene adprobante, sequentes sancivere normas, quibus Rmmi locorum Ordinarii uti debeant ut tuto in re tam gravi pro­cedant ; easque eadem Sanctitas Sua statim exsecutioni madandas praecipit, quo sci­licet quod Apostolus nominat ministerium verbi, eos afferat fructus in tuitionem ao propagationem fidei christianaeque vitae custodiam, quales et divinus Magister Christus intendit et catholica Ecclesia sibi i ure promittit. Caput I. A quibus et qua ratione praedicatores Verbi Dei sint eligendi. 1. Rmmi locorum Ordinarii illud ante omnia semper prae oculis habeant, quod Sacra Tridentina Synodus, anteri­ores praescriptiones innovans ac perstrin­gens, cap. IV, sess. 24, De Reform., sancit; ubi, postquam monuit praedicati­onis munus Episcoporum praecipuum esse, sic sequitur: Mandat (S. Synodus) ut in Ecclesia sua ipsi (Episcopi) per se, aut, si legitime impediti fuerint, per eos quos ad praedicationis officium assument; in aliis autem Ecclesiis per parochos, sive, iis impeditis, per alios ab Episco­pis (impensis eorum qui eas praestare aut tenentur vel sole?it) deputandos, in civitate aut in quacumque parte dioece­sis censebunt expedire, saltem dominicis et solemnioribus diebus festis . . . sacras

Next

/
Thumbnails
Contents