Circulares literae dioecesanae anno 1917. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XIV.
132 diligendam adducat; officiorum, ut ea servet et servari praecipiat. Ceterarum rerum scientia, ista si desit, inflat nec quic- quam prodest. Illud potius videamus, qualis in Apostolo praeparatio fuerit animi. Qua quidem in re tria sunt maxime consideranda. Primum ut se totum Paulus divinae voluntati dediderit. Vixdum enim, cum iter faceret Damascum, lesu Domini virtute tactus est, edidit illam Apostolo dignam vocem : Dcnnine, quid me vis facere P1 Nam promiscua illi statim coeperunt esse pro Christo, sicut perpetuo fuerunt postea, laborare et quiescere, egere et abundare, laudari et contemni, vivere et mori. Non est dubium quin ideo in apoštolátu tantum profecerit, quod se Dei voluntati pleno cum obsequio permisit. Quare similiter ante omnia obsequatur Deo quisquis praedicator ad salutem animarum nititur; ut nihil quidquam sit sollicitus quos auditores, quem successum, quos fructus habiturus sit: denique ut Deum dumtaxat, non se respiciat. Hoc autem tantum Deo obsequendi studium animum postulat adeo comparatum ad patiendum, ut nullum fugiat laboris molestiaeque genus. Quod alterum in Paulo fuit insigne. Nam, cum de eo dixisset Dominus: Ego ostendam illi, quanta oporteat eum pro nomine meo pati,2 ipse deinde aerumnas omnes tanta cum voluntate complexus est ut scriberet: Supera- bundo gaudio in omni tribulatione nostra.2 Iam vero haec laboris tolerantia in praedicatore si emineat, cum quicquid humani in eo sit, abstergeat, ac Dei gratiam ei ad fructum ferendum conciliet, tum incre1 Act., 9. 6. 2 Ibid., 9, 16. 3 2 Cor., 7, 4. dibile est quam eius operam christiano populo commendet. Contra, parum ad permovendos animos ii possunt, qui quocumque venerint, ibi commoditates vitae plus aequo consectantur, ac dum suas conciones habeant, nihil aliud fere attingunt ministerii sacri, ut appareat plus eos propriae servire valetudini, quam animarum utilitati. Tertio denique loco spiritum orationis qui dicitur, necessarium praedicatori esse intelligimus ex Apostolo; qui ut primum vocatus est ad apostolatum, Deo supplex esse instituit: Ecce enim orat.1 Etenim non copiose dicendo nec subtiliter disserendo aut vehementer perorando salus quaeritur animarum: qui hic consistat praedicator nihil est nisi aes sonans aut cymbalum tinniens.2 Id quo fit ut vigeant humana verba mirificeque valeant ad salutem, divina est gratia: Deus incrementum dedit.2 Dei autem gratia non studio et arte comparatur, sed precibus impetratur. Quare qui parum aut nihil orationi est deditus, frustra in praedicatione operam curamque consumit, cum coram Deo nec sibi nec audientibus quicquam proficiat. Itaque, paucis concludentes quae hactenus diximus, his Petri Damiani verbis utamur: „ Praedicatori duo sunt permaxime necessaria, videlicet ut sententiis doctrinae spiritualis exuberet, et religiosae vitae splendore coruscet. Quod si sacerdos quispiam ad utrumque non sufficit, ut et vita clarus et doctrinae facultate sit profluus; melior est vita procul dubio quam doctrina . . . Plus valet vitae claritas ad exemplum, quam eloquentia vel urba1 Act., 9, 11. 2 1 Cor., 13, 1. 3 Ibid., 3, 6.