Circulares literae dioecesanae anno 1917. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIV.

131 dicit. Hinc ille gestus non sedatus et gravis, sed qualis in scaena aut in con­cione populari solet agi ; hinc illae vocis vel remissiones molliores, vel contentiones tragicae; liinc illud orationis genus pro­prium ephemeridum; hinc sententiarum illa copia ab impiorum et acatholicorum petita scriptis, non a divinis Litteris, non a Sanctis Patribus; hinc denique illa et, quae ab eorum plerisque usurpatur volu­bilitas tanta verborum, qua obtundat qui­dem aures et admirationem moveant au­dientibus, sed nihil his boni afferant quod domum reportent. Iam vero mirum quan­tum praedicatores isti opinione falluntur. Habeant licet quem tanto cum labore nec sine sacrilegio petunt plausum imperito­rum : num pretium est operae, quando si­mul subeunda eis est prudentium omnium vituperatio et, quod est maius, formidan­dum Christi severissimum iudicium? Quamquam, venerabiles Fratres, unice plausus quaerere praedicando non om­nium est qui a regula normaque aberrant. Plerumque huiusmodi significationes qui captant, ideo captant ut eas ad aliud asse­quendum dirigant vel minus honestum. Nam, oblivioni dantes illud Gregorii: „Non praedicat sacerdos ut comedat, sed ideo ut praedicet, manducare debet“1 haud ita rari sunt qui, cum ad alia munera, qui­bus decenter alerentur, non se factos esse intelligerent, ad praedicationem se contu­lerunt, non ministerii sanctissimi rite exer­cendi, verum quaestus faciendi causa. Vi­demus igitur curas omnes istorum mi­nime conversas esse ad quaerendum ubi maior sperari possit fructus animarum, sed ubi plus conficiatur praedicando lucri. Iam vero, cum ab his nihil exspectare liceat Ecclesiae, nisi damnum et dedecus, 1 In I. Regum, lib. III. summopere vobis, venerabiles Fratres, est vigilandum, ut, si quem inveneritis prae­dicatione ad suam gloriam vel ad quae­stum abuti, eum sine cunctatione amovea­tis ab officio praedicandi. Nam qui rem tam sanctam polluere non veretur tanta perversitate propositi, non sane dubitabit ad omnes indignitates descendere, igno­miniae labem aspergens non sibi tantum, sed ipsi etiam sacro muneri, quod tam prave administrat. Eadem autem erit adhibenda severitas in eos qui quo decet modo non praedi­cent, propterea quod ea neglexerint, quae ad recte hoc ministerium obeundum ne­cessario requiruntur. Haec vero quae sint, docet exemplo suo is qui ab Ecclesia cognominatus est Praedicator veritatis, Paulus Apostolus: cuius similes praedica­tores utinam, Dei miserentis beneficio, multo plures habeamus. Primum igitur quod diseimus a Paulo hoc est, quam bene paratus et instructus ad praedicandum venerit. Neque vero hic loquimur de doctrinae studiis in quibus, Gamaliele magistro, diligenter versatus erat. Scientia enim in eo per revelationem infusa, obscurabat ac paene obruebat eam quam ipse sibi comparaverat: quamquam hanc quoque non parum ei profuisse ex eius Epistolis apparet. Prorsus necessaria est praedicatori scientia, ut diximus, cuius quidem luce qui caret, facile labitur, ex Concilii Lateranensis IV. verissima sen­tentia : „Ignorantia est mater cunctorum errorum.“ Non tamen de qualibet rerum scientia volumus intelligi, sed de ea scili­cet quae propria est sacerdotis, quaeque, ut in pauca conferamus rem, cognitione sui, Dei, et officiorum continetur; sui, in- quimus, ut suas quisque utilitates omittat; I Dei, ut omnes ad eum et cognoscendum et

Next

/
Thumbnails
Contents