Circulares literae dioecesanae anno 1916. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XXII.
teste historia, clarescentis memores, vitemus omne noxium, partium praeprimis studium, quia quotidiani rerum clamant eventus, discordiam non sinere cives coire in unum, nec patriam ambitionibus discordibus diu subsistere posse. Fugiamus item omne peccatum, quod docente Sapientia miseros facit populos: custodiamus autem veritatem et loquamur iustitiam, quae elevat gentes. Ita sane, omnes cuiuscunque labii aut generis populi, protectione S. Stephani coronae laetantes et benedictione aeternitatis in unum corpus mysticum coaliti, ita sub imperio Augustissimi et Serenissimi Regis Caroli IV, Divina favente Clementia nobis dati „pullulabunt, ut semper tripudiantes maneant in pace ac victores.“ (Pont. Rom. Iu cor. Regis.) Quod nobis anhelis pectoribus desiderantibus annuere velit benignus, Gentium Pater et Rex saeculorum immortalis. Datum Budapestini. festo Augustae Virginis Immaculatae 1916. Joannes m. P. Cardinalis, Archiepiscopus.